Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 200

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
448
solum discere oportet virtutem, sed et acquirere ipsam et uti ipsa, vel
ad securitatem, vel ad accrementum, vel quod maximum est, ad correc-
tionem domorum et civitatum
. Deinde:
110
Felicitas vero et virtus est
in uno et in pluribus et in toto et universo
. Quam rem Aristoteles
capite etiam 2. persequitur, in quo etiam quaesitum est, utra vita
praestantior: contemplativa an activa? Eamque quaestionem ab
aliis motam docet; reliquum caput consumitur contra eos legum
latores, qui in eum finem
Remp
. instituerunt:
111
Ut imperet ac do-
minetur vicinis et volentibus et nolentibus
. Argumentum tractatum
antea a Platone toto primo
Legum
; 3. deinde capite Aristoteles ab
aliis motas quaestiones prosequitur easdem fere cum prioribus
de vitarum praestantia. An eadem sit felicitas unius vici et totius
civitatis capite. 4. hypothesim tractat de magnitudine ac parvi-
tate civitatis, an eae consistant in multitudine civium et quanta
haec sit oporteat. Affirmatque potius quam ad numerum populi,
ad vires ipsius respiciendum esse. Sed si ad numerum respicien-
dum sit, non ad cuiuslibet generis multitudinem, ut servorum,
advenarum, inquilinorum, sed ad eos,
112
qui civitatis partes sunt
et ex quibus constat civitas propriis partibus
. Qui autem hi sint cap.
10 declarat:
113
Agricultores quidem et artifices et omne ministerium
necesse est inesse civitatibus: partes vero civitatis propugnatores sunt
et consiliarii
. Hos autem ait capite 4.:
114
Necesse est cognoscere se ad
invicem, quales utique sint ipsos cives
et
115
ad iudicandum de iustis
et ad magistratus eligendum secundum dignitatem
. Haec omnia ex
110
εὐδαιμονία δὲ καὶ ἀρετὰ ψυχῆς καὶ ἐν ἑνὶ καὶ ἐν πλείοσι καὶ ἐν
τῷ ὅλῳ καὶ ἐν τῷ παντί. [HIPPOD. Fragm. 96.24–25]
111
ὅπωςἄρχῃκαὶ δεσπόζῃτῶνπλησίον [πλησίων]͵ καὶ βουλομένων
καὶ μὴ βουλομένων. [ARIST. Pol. 1324b.24–26]
112
ἀλλ΄ ὅσοι πόλεώς εἰσι μέρος, καὶ ἐξ ὧν συνίσταται πόλις οἰκείων
μορίων. [ARIST. Pol. 1326a.20–21]
113
γεωργοὺς [γεωργοὶ] μὲν γὰρ καὶ τεχνίτας [τεχνίται] καὶ πᾶν τὸ
θητικὸν ἀναγκαῖον ὑπάρχειν ταῖς πόλεσιν͵ μέρη δὲ τῆς πόλεως τό τε
ὁπλιτικὸν καὶ βουλευτικόν. [ARIST. Pol. 1329a.35–38]
114
ἀναγκαῖον γνωρίζειν ἀλλήλους͵ ποῖοί τινές εἰσι͵ τοὺς πολίτας.
[ARIST. Pol. 1326b.16–17]
115
πρὸς δὲ τὸ κρίνειν περὶ τῶν δικαίων καὶ πρὸς τὸ τὰς ἀρχὰς
διανέμειν κατ΄ ἀξίαν. [ARIST. Pol. 1326b.14–16]
5
10
15
20
1...,190,191,192,193,194,195,196,197,198,199 201,202,203,204,205,206,207,208,209,210,...372
Powered by FlippingBook