Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 202

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
450
Legum
Platonis lib. 5. sunt desumpta. Ibi enim longa oratione nu-
merum civium ad duo respiciens statuit, ut potens sit se ipsam
civitas defendere et amicis opem ferre. Hi autem inter se:
116
Be-
nevoli sunt inter sese cum sacrificiis et domestici fiant et agnoscant quo
maius nullum civitati bonum, quam notos ipsos sibi ipsis esse, ubi enim
non lumen morum inter se invicem, sed tenebrae sunt, neque honorem
condignum nec magistratum nec ius conveniens quis unquam recte
adipiscetur
. A civium vero numero excludit agricultores, artifices,
baiulos, mercatores et cauponas, civesque solos propugnatores
ac consultores longa oratione tum 2. tum etiam 4.
Reip
. autumat.
Quod autem Aristoteles capite 7. ait:
117
Clarum ergo, quod oportet
ingeniosos atque animosos natura eos, qui ad virtutem facile a legisla-
tore ducendi sunt
, manifeste sumptum est ex 2.
Reipub
.:
118
Ama-
tor sapientiae sane et animosus et celer et validus nobis natura erit
is, qui bonus futurus est civitatis custos
. Sed quae Aristoteles hic
reprehendit, postea [266] discutientur. Quae autem capitibus 8.,
9. et 10. Aristoteles recenset, necessaria civitati ac partibus eius,
sunt omnia collecta tum ex
Repub
. tum ex
Legibus
Platonis, nec
non moribus Aegyptiorum, Cretensium et Italorum. Quae autem
capite 5. Aristoteles de situ urbis
xiii
ac regione dixerat et capite
11. repetit. Ut regio sit παντοφόρος,
ferax omnium fructuum
, sibi
εὐέξοδος, hostibus δυσέμβολος,
exitu facilis, aggressu difficilis
.
Urbs autem sita ita sit, ut commode ad mare et ad regionem ia-
ceat, aquis, fontibusque abundantem, si id minus sit, acceptabula
116
φιλοφρονῶνταί τε ἀλλήλους μετὰ θυσιῶν καὶ οἰκειῶνται καὶ
γνωρίζωσιν͵ οὗ μεῖζον οὐδὲν πόλει ἀγαθὸν ἢ γνωρίμους {αὐτοὺς}
αὑτοῖς εἶναι. ὅπου γὰρ μὴ φῶς ἀλλήλοις ἐστὶν ἀλλήλων ἐν τοῖς τρόποις
ἀλλὰ σκότος͵ οὔτ΄ ἂν τιμῆς τῆς ἀξίας οὔτ΄ ἀρχῶν οὔτε δίκης ποτέ τις ἂν
τῆς προσηκούσης ὀρθῶς τυγχάνοι [τυγχάνει]. [PLATO Lg. 738d–e]
117
φανερὸν τοίνυν ὅτι δεῖ διανοητικούς τε εἶναι καὶ θυμοειδεῖς τὴν
φύσιν τοὺς μέλλοντας εὐαγώγους|ἀναγώγους ἔσεσθαι τῷ νομοθέτῃ
πρὸς τὴν ἀρετήν. [ARIST. Pol. 1327b.36–38]
118
φιλόσοφος δὴ καὶ θυμοειδὴς [θημοειδὴς] καὶ ταχὺς καὶ ἰσχυρὸς
ἡμῖν τὴν φύσιν ἔσται ὁ μέλλων καλὸς καὶ ἀγαθὸς ἔσεσθαι φύλαξ
πόλεως. [PLATO R. 376c]
xiii
corr. ex orbis
5
10
15
20
1...,192,193,194,195,196,197,198,199,200,201 203,204,205,206,207,208,209,210,211,212,...372
Powered by FlippingBook