Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber V-VIII) - page 214

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. VII
462
DE MUSICA
Id vero quod 5. capite longissime disquirit. Utrummusice fa-
ciat
148
ad educationem vel lusum vel oblectamentum
fuerat a Platone
mota disquisitio 2.
Legum
:
149
Ac sane aiunt plurimi musices rectitu-
dinem esse voluptatem animabus.
Et antea:
150
Primum id concedamus,
ponamus educationem primam esse per Musas et Apollinem.
Quod
autem capite 6. musices quasdam
βαναύσας
,
illiberales
species
reiicit, nec non illiberalia instrumenta quaedam ex 3.
Reip
. Pla-
tonis est mutuatus, ubi multa in hanc sententiam disputantur.
Divisio quoque musices capite ultimo recitata, ut alia sit:
ἠθική,
παθητική, ἐνθουσιαστική
ethica, pathetica
(sic pro practica, quae
nihil significat ex eodem capite et
Poetica,
repono)
et enthusiastica
philosophorum fuisse quorundam opinionem ipsemet scribit:
151
Ut dicunt quidam in philosophia.
DE POETICA
Atque haec sunt quae
Politicorum
Aristotelicorum libris con-
tinentur, quorum fine, etiamsi mutilus sit ultimus liber, apte
cohaeret 4. liber
De poetica
, uti priore tomo docuimus. Cuius ini-
tio asserit epopoeiam, tragoediam, comoediam, omnes reliquas
poetices species esse imitationes, ea assertio Platonica est multis
quidem locis, sed praesertim
Reipub
. libro 3:
152
Quod poeseos et
fabularum quaedam sane per imitationem tota est, ut tu dicis tragoedia
148
<διὰ> παιδείαν ἢ παιδίαν ἢ διαγωγήν. [ARIST. Pol. 1339b.13–14]
149
καί τοὶ λέγουσίν γε οἱ πλεῖστοι μουσικῆς ὀρθότητα εἶναι τὴν
ἡδονὴν ταῖς ψυχαῖς [PLATO Lg. 655c–d]
150
πρῶτον δὴ τοῦτο ἀποδεξώμεθα. θῶμεν παιδείαν εἶναι πρώτην
διὰ Μουσῶν τε καὶ Ἀπόλλωνος͵ [PLATO Lg. 654a]
151
ὡς διαιροῦσί τινες {τῶν} ἐν φιλοσοφίᾳ. [ARIST. Pol. 1341b.33]
152
ὅτι τῆς ποιήσεώς τε καὶ μυθολογίας ἡ μὲν διὰ μιμήσεως ὅλη
ἐστίν͵ ὥσπερ σὺ λέγεις͵ τραγῳδία τε καὶ κωμῳδία͵ ἡ δὲ δι΄ ἀπαγγελείας
αὐτοῦ τοῦ ποιητοῦ. εὕροις δ΄ ἂν αὐτὴν μάλιστά που ἐν διθυράμβοις. ἡ δ΄
αὖ δι΄ ἀμφοτέρων [ἀμφοτέραιν] ἔν {τε} τῇ τῶν ἐπῶν ποιήσει͵ πολλαχοῦ
δὲ καὶ ἄλλοθι [ἄλλοτι]. [PLATO R. 394b–c]
5
10
15
20
1...,204,205,206,207,208,209,210,211,212,213 215,216,217,218,219,220,221,222,223,224,...372
Powered by FlippingBook