Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 330

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
238
25
10
5
nectit deinde mox: clarum esse tria esse genera contemplativa-
rum scientiarum: physicam, mathematicam et theologiam.
Quibus locis, cum oppositam theologiae physicam fecisset
utrisque condicionibus, quod haec inseparata et mobilia, illa im-
mobilia et separata specularetur, mathematicam mediam extre-
morum participatione locavit, quia uti physica inseparata specu-
laretur, cum theologia vero immobilia. Quae sane locum ratione
superiore, quia non sit scientia, non potest sibi vindicare; et si ali-
qua ratione scientia sit, medium hunc locum nequaquam occu-
pabit; non enim est quantitas media duarum substantiarum. Et
si quae mathematica circa substantiam versetur, ea fuit, uti vidi-
mus, astrologia. At haec non immobilem substantiam meditatur,
qualis ea, quae locis allatis media collocatur. Neque quantitas
mobilis aut immobilis dici potest per se, nisi quatenus substantia
cui inest, aut moveatur aut perstet. Non ergo mathematicae ulli
immobilitas subiicitur, non ergo haec
vii
cum theologia commu-
nicat.
Neque altera conditione prorsus cum physica conveniat, ut
circa inseparata versetur, si vera sunt quae 2.
Physico
, ca. 3. ipse-
met scripsit de ea:
διὸ χωρίζει
,
ideo
separat
;
22
Separata enim intel-
lectione a motu sunt.
Quae si vera sunt, iam contrarius hic locus
cum superioribus est. Hic enim separata, quae ibi inseparata cla-
re dixit:
23
Sed non separata, sed ut in materia.
Quod si talia sunt et ut
in materia ea contempletur, cur hic dicitur:
διὸ χωρίζει,
ideo
sepa-
rat
? Sed a quo separat? Amotu nimirum, non a materia:
χωριστὰ
γὰρ τῇ νοήσει κινήσεώς ἐστι.
24
At si
25
ut
in materia
considerat,
quomodo a motu separat, qui in materia suam sedem habet?
Sed esto separet, ea separatio scientiamne eam esse efficiet?
At separatio non est in scientiae definitione aut ab eo, aut a quo-
22
χωριστὰ γὰρ τῇ νοήσει κινήσεώς ἐστι. [ARIST. Ph. 193b.34]
23
ἀλλ’ οὐ χωριστὰ {δὲ ἴσως} ἀλλ΄ ὡς ἐν ὕλῃ. [ARIST. Metaph.
1026a.15]
24
[ARIST. Ph. 193b.34]
25
ὡς ἐν ὕλῃ. [ARIST. Metaph. 1026a.15]
vii
corr. ex hac
15
20
1...,320,321,322,323,324,325,326,327,328,329 331,332,333,334,335,336,337,338,339,340,...350
Powered by FlippingBook