Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 320

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
228
est constituendus, tresque alibi substantias numerat, iam non
mathematica pro tertia scientia subibit, sed astrologia. Sic enim
libro 4. capite l. scribit:
10
Substantiae vero tres, una quidem sensibi-
lis, cuius haec quidem aeterna, haec autem corruptibilis, quam omnes
confitentur, veluti plantae et animalia; aeterna vero, cuius necesse est
elementa sumere, sive unum sive multa sint, alia vero immobilis.
Et
cap. 6.:
11
Cum vero essent tres substantiae, duae quidem naturales,
una autem immobilis.
Pro physica aeterna intelligens caelum, sic
libro 6. capite 4.:
12
De naturalibus quidem, aeternis tamen substan-
tiis, alius sermo, forte enim quaedam non habent materiam vel non ta-
lem, sed tantum secundum locum mobilem.
Talis autem substantia
caelum est. Tertia ergo scientia, non mathematica, sed astrolo-
gia (si modo cum motu substantiam quoque caeli contempletur)
fuerit. Quod, si vere est dictum, ex substantiarum dispositione
13
necessarium esse quandam primam et sequentem ipsarum.
Si
i
quae
substantiarum prima, Deus, Theologia, quod ipse etiam cum
antiquis
recte statuit, prima erit scientiarum. A Deo, ut ipse do-
cet, caelum et natura pendet; estque aeternum prius corruptibili,
astrologia utique secunda erit scientia. Physicam autem, quae de
plantis et animalibus reliquisque corruptibilibus agit, tertiam in-
ter scientias hasce necesse est esse.
Quod si verum est, qua ratione recte dici potuit
Philosophiae
libro 5. cap. 11.:
14
Cum modo quodam physicae et secundae philo-
10
οὐσίαι δὲ τρεῖς͵ μία μὲν αἰσθητή, ἧς ἡ μὲν ἀΐδιος, ἡ δὲ φθαρτή͵ ἣν
πάντες ὁμολογοῦσιν͵ οἷον τὰ φυτὰ καὶ τὰ ζῷα. ἡ δ΄ ἀΐδιος ἧς ἀνάγκη τὰ
στοιχεῖα λαβεῖν͵ εἴτε ἓν, εἴτε πολλά. ἄλλη δὲ ἀκίνητος. [ARIST. Metaph.
1069a.30–33]
11
ἐπεὶ δ΄ ἦσαν τρεῖς οὐσίαι͵ δύο μὲν αἱ φυσικαὶ μία δ΄ ἡ ἀκίνητος.
[ARIST. Metaph
.
1071b.3–4]
12
ἐπὶ δὲ τῶν φυσικῶν μὲν ἀϊδίων δὲ οὐσιῶν, ἄλλος λόγος. ἴσως γὰρ
ἔνια οὐκ ἔχει ὕλην͵ ἢ οὐ τοιαύτην, ἀλλὰ μόνον κατὰ τόπον κινητήν.
[ARIST. Metaph. 1044b.6–8]
13
ἀναγκαῖον εἶναί τινα πρώτην καὶ ἐχομένην αὐτῶν. [ARIST.
Metaph. 1004a.4]
14
ἐπεὶ τρόπον τινὰ τῆς φυσικῆς καὶ δευτέρας φιλοσοφίας ἔργον, ἡ
περὶ τὰς αἰσθητὰς οὐσίας θεωρία. [ARIST. Metaph
.
1037a.14–16]
i
corr. ex Sic
5
10
15
20
1...,310,311,312,313,314,315,316,317,318,319 321,322,323,324,325,326,327,328,329,330,...350
Powered by FlippingBook