Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 322

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
230
25
sophiae opus est circa sensibiles substantias contemplatio
, quando
non physica, sed astrologia secunda scientia dici debeat? Neque
enim videtur recta ratione posse caeli scientiam physicam dici,
cum physica ex eius statutis, corruptibiles substantias contem-
pletur, illa aeternas; aeternum autem a corruptibili toto genere
distat, uti ipse nos docuit libro 8.
Philosophiae
capite ultimo:
15
Ne-
cesse aliud esse genere corruptibile et incorruptibile.
Scientia autem
unaquaeque unum habet genus, non duo, praesertim tantum
dissidentia, quod ipse prolixe 3.
Analytico
explicavit. Recte ergo
Aristotelesmet ipse 2.
Physico
capite 7. ex hac triplici substantia-
rum differentia tres scientias constituit:
16
Quare tria negotia: haec
quidem circa immobilia, haec autem circa mobile quidem, sed aeternum,
illa vero circa corruptibilia.
At si dicatur eas ambas, astrologiam
et physicam, sub uno sensibilis genere comprehendi atque hac
ratione pro una accipi, esseque ideo secundam scientiam phy-
sicam, eadem ratione dicere licebit, quia substantiae uno genere
tres substantiae ponantur, unam ideo trium substantiarum esse
scientiam. Et quod, quia prima illa immobilis substantia aeterna
sit, et caelum quoque aeternum, una scientia erit theologia cum
astrologia.
Quod si e contra, vere hae inter se distinguantur, quod illius
subiectum incorporeum atque immobile sit, huius mobile ac cor-
poreum, illud sine materia, hoc cum materia mobili, distinguen-
tur etiam astrologia et physica, quia illa subiectum habeat cor-
pus cum materia mobili circulo, haec vero cum materia mobili
per omnes motus et quia differant aeternorum ac corruptibilium
principia, uti habet
Sophiae
libro 3. capite 2.:
17
Si aliud est princi-
pium corruptibilium, aliud aeternorum.
Distinguuntur ergo astrolo-
gia (seu quo alio velis [223] caeli scientiam appellare) et physica,
15
ἀνάγκη ἕτερον εἶναι τῷ γένει τὸ φθαρτὸν καὶ τὸ ἄφθαρτον.
[ARIST. Metaph. 1058b.28–29]
16
διὸ τρεῖς αἱ πραγματεῖαι͵ ἡ μὲν περὶ ἀκινήτων [ἀκίνητον]͵ ἡ δὲ
περὶ κινουμένων [κινουμένην] μὲν, ἀφθάρτων δέ͵ ἡ δὲ περὶ τὰ φθαρτὰ.
[ARIST. Ph. 198a.29–31]
17
εἰ δ΄ ἄλλη μέν ἐστιν ἀρχὴ τῶν φθαρτῶν, ἄλλη δὲ τῶν ἀϊδίων.
[ARIST. Metaph. 1060a.31–32]
5
10
15
20
1...,312,313,314,315,316,317,318,319,320,321 323,324,325,326,327,328,329,330,331,332,...350
Powered by FlippingBook