Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 326

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
234
meranda. Cum autem motus caeli sit eius substantiae propria
passio, sitque eiusdem scientiae non solum
per se existentia,
ii
τὰ
καθ' αὑτὸ ὑπάρχοντα
, considerare, sed etiam subiectum genus,
et eius generis principia et causas et elementa, quod Aristote-
les non paucis locis docuit; astrologus nimirum qui motus caeli
confessione omnium contemplatur, ac caeli substantiam, motui
illi subiectam,
iii
eiusque principia et causas contemplabitur. Nec
ulla videtur esse causa, cur physicus substantiae caelestis con-
templationem sibi arrogaverit. At, si substantia caeli astrologiae
contemplationi subiiciatur, quod Aristoteles tradidit
Sophiae
lib.
4 capite 8.:
19
Multitudinem vero lationum ex propriissima philosophia
mathematicarum scientiarum oportet spectare, ex astrologia, haec enim
de substantia sensibili quidem, aeterna tamen, facit contemplationem.
Aliae vero de nulla substantia, veluti ea quae de numeris
,
iv
recta ra-
tione inter duas illas, theologiam ac physicam, tertia ac media
reponetur; neque ullum in mathematicis habebit locum, quarum
nulla, uti ipse hic fassus est, substantiam contemplatur. Cur ergo
propriissima mathematicorum hoc eodem loco dicitur?
Musica autem, quae sonorum harmonias et passiones illis
per se inexistentes, et principia et causas eorum, et elementa spe-
culatur, non recte itidem inter mathematicas reponitur, nec recte
arithmeticae subiicitur, quia harmoniae pro causis et elementis
numeros habeant. Non enim ii numeri separati a materia, et ab-
stracti sunt, qualis est tota mathematici actio, sed musici numeri
naturales numeri sunt, in corporibus iis siti, quae eos sonos et
harmonias efficiunt,
sicuti enim punctum, lineam, superficiem.
Quae in corporibus naturalibus et materia sunt, a mathematico
19
τὸ δὲ πλῆθος {ἤδη} τῶν φορῶν ἐκ τῆς οἰκειοτάτης φιλοσοφίᾳ
[φιλοσοφίας] τῶν μαθηματικῶν ἐπιστημῶν, δεῖ σκοπεῖν ἐκ τῆς
ἀστρολογίας. αὕτη γὰρ περὶ οὐσίας αἰσθητῆς μὲν, ἀϊδίου δὲ ποιεῖται
τὴν θεωρίαν͵ αἱ δ΄ ἄλλαι περὶ οὐδεμιᾶς οὐσίας͵ οἷον ἥ {τε} περὶ τοὺς
ἀριθμοὺς. [ARIST. Metaph. 1073b.3–7]
ii
corr. ex inexistentia
iii
corr. ex subiecta
iv
corr. ex )
5
10
15
20
25
1...,316,317,318,319,320,321,322,323,324,325 327,328,329,330,331,332,333,334,335,336,...350
Powered by FlippingBook