Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 316

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
224
significatio comprehensa est, sed qualiscumque essentia 10 cate-
goriis contenta, veluti cumDeum ac motrices caelorum essentias,
usias vocat, eaeque nullis accidentibus subiiciantur, nequaquam
sunt priore illo usiae significatu, sed posteriore accipiendae. In
quem sensum lib. 2. cap. 13 quantum quoque bis usiam vocat
et cap. 14. bis itidem:
2
Eorum vero quae per se quaedam sunt secun-
dum usiam, veluti linea, quantum quid
;
3
Passiones vero et habitus talis
usiae sunt, veluti multum et parvum.
Libro etiam
Sophiae
5. cap.
1.:
4
Signum vero quod minime usia quaedam et ens quoddam id, quod
ad aliquid.
Quo loco manifestissime apparet, nomen usiae et en-
tis pro eodem sumi, aliis pro accidentibus quantitatis scilicet ac
qualitatis. Duplex ergo est usiae significatio, universalior, pro
essentia qualibet, et pressior, pro substantia accidentibus su-
biecta. De illa ipse reddit rationem eodem 13. capite cur scilicet
quantum dicatur usia:
5
In sermone enim quid est dicente, quantum
quid existit.
Praeterea lib. 4. ca. 1. pro ente accipiens
τὸ τὶ ἐστὶ
,
quod quid
est
, usiae nomine est usus:
6
Sed non de ente simpliciter, neque ut ens,
neque ipsius quid est ullum sermonem faciunt.
Et mox addit:
7
Quare
manifestum, quod non est demonstratio usiae, neque ipsius quid est.
Quo loco usia pro ente et pro omni ea re, quae sermone
quod quid
est
, id est definitione potest explicari, clare acceptum est. Omne
autem ens, sub quovis sit praedicamento, definitione explicatur;
ostendunt id motus, loci, temporis, aliae passim in Aristotele ac-
cidentium occurrentes definitiones. Quare quicquid definitione
2
τῶν δὲ καθ΄ αὑτὰ τὰ μὲν κατ΄ οὐσίαν ἐστίν͵ οἷον ἡ γραμμὴ, ποσόν
τι [ARIST. Metaph. 1020a.17–18]
3
τὰ δὲ πάθη καὶ αἱ ἕξεις τῆς τοιαύτης ἐστὶν οὐσίας͵ οἷον τὸ πολὺ
καὶ τὸ ὀλίγον. [ARIST. Metaph. 1020a.19–20]
4
σημεῖον δ΄ ὅτι ἥκιστα οὐσία τὶς καὶ ὄν τι τὸ πρός τι. [ARIST.
Metaph. 1088a.29–30]
5
ἐν γὰρ τῷ λόγῳ τῷ τί ἐστι λέγοντι τὸ ποσόν τι ὑπάρχει. [ARIST.
Metaph. 1020a.18–19]
6
ἀλλ΄ οὐχὶ περὶ ὄντος ἁπλῶς, οὐ δ’ ᾗ ὄν͵ οὔτε τοῦ τί ἐστιν οὐθένα
[οὐδένα] λόγον ποιοῦνται͵ [ARIST. Metaph. 1025b.9–10]
7
διόπερ φανερὸν ὅτι οὐκ ἐστὶ ἀπόδειξις οὐσίας, οὐδὲ τοῦ τί ἐστιν.
[ARIST. Metaph. 1025b.14]
5
10
15
20
25
1...,306,307,308,309,310,311,312,313,314,315 317,318,319,320,321,322,323,324,325,326,...350
Powered by FlippingBook