Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 310

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
218
5
conspicietur, o Tat!
Et postea:
171
Iste est inconspicuus, iste manifestis-
simus, qui mente cernitur.
Et multa alia toto eo libello in hanc sen-
tentiam. Sed ante illa allata Aristoteles habuerat:
172
Haec oportet
etiam de Deo mente concipere, ut sit potentia potentissimus, pulchri-
tudine formosissimus, vita immortalis, virtute vero praestantissimus.
Quae omnia ex veteribus attulimus. Quod vero addit:
173
Univer-
sum vero quod in nave nauclerus, in curru auriga, in choro coryphaeus,
in civitate lex, in exercitu dux, hoc Deus in mundo.
Superius attuli-
mus ex Hermete ac Platone esse ducem ac regem. Esse quoque ut
aurigam in
Phaedro
Platonis est. Reliqua per similitudinem, non
fuit difficile addere.
Deinde
unus existens, multorum est nominum
; ea nomina ulti-
mo capite recenset, ex
xix
Trismegisto eodem
5. Libello
est:
174
Om-
nia enim est et ipse est et ob hoc ipse nomina habet omnia.
Quod vero
postremo loco apponit:
Deus sane (ut est antiquus sermo) principium
et finem et media entium omnium habens recta perfecit secundum natu-
ram progrediens, huic vero semper consequitur iudicium, transgresso-
rum divinae legis vindex.
175
Ipsemet testatur priscorum hanc fuisse
sententiam. Atque haec est huiusce libelli sublimis ac nobilissi-
ma theologia. Cuius aliquid est
Ethicorum Eudemiorum
ac
Nico-
171
οὗτος ὁ ἀφανής͵ οὗτος ὁ φανερώτατος· ὁ τῷ νοῒ θεωρητός͵
[CORP. HERM. Quod immanifestus Deus manifestissimus 10.2–3]
172
Ταῦτα χρὴ καὶ περὶ θεοῦ διανοεῖσθαι͵ δυνάμει μὲν ὄντος
ἰσχυροτάτου͵ κάλλει δὲ εὐπρεπεστάτου͵ ζωῇ δὲ ἀθανάτου͵ ἀρετῇ δὲ
κρατίστου͵ [ARIST. Mu. 399b.19–21]
173
Καθόλου δὲ ὅπερ ἐν νηὶ μὲν κυβερνήτης͵ ἐν ἅρματι δὲ ἡνίοχος͵
ἐν χορῷ δὲ κορυφαῖος͵ ἐν πόλει δὲ νομοθέτης [νόμος]͵ ἐν στρατοπέδῳ
δὲ ἡγεμών͵ τοῦτο θεὸς ἐν κόσμῳ. [ARIST. Mu. 400b.6–8]
174
πάντα γὰρ {ἃ} ἔστι καὶ οὗτός ἐστι͵ καὶ διὰ τοῦτο <αὐτὸς>
ὀνόματα ἔχει ἅπαντα. [CORP. HERM. Quod immanifestus Deus mani-
festissimus 10.5–6]
175
ὁ μὲν δὴ θεός͵ ὥσπερ ὁ παλαιὸς λόγος͵ ἀρχήν τε καὶ τελευτὴν
καὶ μέσα τῶν ὄντων ἁπάντων ἔχων͵ εὐθείᾳ περαίνει κατὰ φύσιν
πορευόμενος· τῷ δὲ ἀεὶ ξυνέπεται δίκη͵ τῶν ἀπολειπομένων τοῦ θείου
νόμου τιμωρός͵ [ARIST. Mu. 401b.24–28]
xix
corr. ex recenset. Ex
10
15
20
1...,300,301,302,303,304,305,306,307,308,309 311,312,313,314,315,316,317,318,319,320,...350
Powered by FlippingBook