Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 300

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
208
10
5
trius est omnibus hominibus, quod ex Deo omnia et per Deum nobis
sunt constituta. Nulla vero natura ipsa per se ipsam sufficiens, pri-
vata ea quae ex hoc est salute. Quare etiam antiquorum quidem dicere
inducti sunt quod haec omnia sunt Deorum plena et per oculos nobis
apparentia et per auditum et per omnem sensum. Divinae quidem po-
tentiae decentem afferentes sermonem, non tamen essentiae. Servator
enim revera omnium est et genitor eorum quae quovis modo in orbe
conficiuntur, Deus. Non tamen per se laborantis atque fatigabilis ani-
malis laborem sustinens, sed potentia utens infatigabili per quam etiam
ea, quae procul esse apparent, attingit. Supremam ergo et primam se-
dem ipse habet, hypatusque et supremus ob id nominatus est et iuxta
poetam summa vertice universi constitutus caeli. Maxime vero quodam
modo eius potentia fruitur, vicinum sibi corpus, dein quod post illud et
deinceps itidem usque ad nostra loca. Quare terra et terrena videntur
in distantia plurima a Dei esse iuvamine infirma et insociabilia, et esse
plena, multa turbulentia. Sed enim quatenus ad omnia divinum aptum
est penetrare, etiam iis, quae apud nos sunt, similiter accidit et iis quae
super nos secundum quod viciniora et longinquiora Deo sunt, magis et
minus iuvaminis participia esse. Melius ergo est putare, quod et decens
est et Deo maxime conveniens: quod potentia in caelo constituta etiam
iis, quae plurime absunt (ut uno dicam verbo), et cunctis causam esse
salutis magisque penetrans et permeans eo quo non est pulchrum neque
decorum per se ipsum veluti manibus operari terrena.
δυνάμει χρώμενος ἀτρύτῳ͵ δι΄ ἧς καὶ τῶν πόρρω δοκούντων εἶναι
περιγίνεται. Τὴν μὲν οὖν ἀνωτάτω καὶ πρώτην ἕδραν αὐτὸς ἔλαχεν͵
ὕπατός τε διὰ τοῦτο ὠνόμασται͵ κατὰ τὸν ποιητὴν ἀκροτάτῃ κορυφῇ
τοῦ σύμπαντος ἐγκαθιδρυμένος οὐρανοῦ· μάλιστα δέ πως αὐτοῦ τῆς
δυνάμεως ἀπολαύει τὸ πλησίον αὐτοῦ σῶμα͵ καὶ ἔπειτα τὸ μετ΄ ἐκεῖνο͵
καὶ ἐφεξῆς οὕτως ἄχρι τῶν καθ΄ ἡμᾶς τόπων. Διὸ γῆ τε καὶ τὰ ἐπὶ γῆς
ἔοικεν͵ ἐν ἀποστάσει πλείστῃ τῆς ἐκ θεοῦ ὄντα ὠφελείας͵ ἀσθενῆ
καὶ ἀκατάλληλα [ἀκατάλλακτα] εἶναι καὶ πολλῆς μεστὰ ταραχῆς· οὐ
μὴν ἀλλὰ καθ΄ ὅσον ἐπὶ πᾶν διικνεῖσθαι πέφυκε τὸ θεῖον͵ καὶ ἐπὶ τὰ
καθ΄ ἡμᾶς ὁμοίως συμβαίνει τά τε ὑπὲρ ἡμᾶς͵ κατὰ τὸ ἔγγιόν τε καὶ
πορρωτέρωθεοῦ εἶναι μᾶλλόν τε καὶ ἧττονὠφελείας μεταλαμβάνοντα.
Κρεῖττον οὖν ὑπολαβεῖν͵ ὃ καὶ πρέπον ἐστὶ καὶ θεῷ μάλιστα ἁρμόζον͵
ὡς ἡ ἐν οὐρανῷ δύναμις ἱδρυμένη καὶ τοῖς πλεῖστον ἀφεστηκόσιν͵
ὡς ἔνι γε εἰπεῖν͵ καὶ σύμπασιν αἴτιος γίνεται σωτηρίας͵ μᾶλλον ἢ ὡς
διήκουσα καὶ φοιτῶσα ἔνθα μὴ καλὸν μηδὲ εὔσχημον αὐ τουργεῖν τὰ
ἐπὶ γῆς. [ARIST. Mu. 397b.13–398a.6]
15
20
1...,290,291,292,293,294,295,296,297,298,299 301,302,303,304,305,306,307,308,309,310,...350
Powered by FlippingBook