Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 294

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
202
5
excellentissimam ne parem aut inferiorem illis eum statuamus.
Si excellentissima essentia Deus sit, quid opus fuit illum primae
lationi ut finem adhiberi? Vel etiam uti motorem alligari? Mo-
tum efficientem ut 3.
De motu
. Si enimmotor est primi orbis Deus
primus, quae supra primum motum sunt essentiae, Deo prae-
stantiores necessario erunt. Quod nulla alia theologia admittat.
Quod si vera sunt haec verba:
138
Si ergo sunt aliae, movebunt ut
finis existentes lationis,
quomodo supra mundanis illis essentiis
adscribuntur haec:
139
Unde etiam aliis pendet, his quidem exactius,
his vero obscurius ipsum esse et vivere?
Cum ait aliis, intelligit ea
omnia quae esse habent et vitam inter quae sane reponendae
sunt illae quoque essentiae, quae caelis sunt coordinatae atque
attributae, inferiores scilicet illis superioribus nisi velimus eas
et esse et vivere ipso carere. Et easmet etiam alibi agnoscit, ut
eodem libro:
140
Solemus enim extremum et supremum maxime vo-
care caelum in quo divinum omne stabilitum esse dicimus.
Cum ait
hic
divinum omne
plus uno dicit idque situm esse in extremo et
maxime supremo, quod est primus orbis, non enim inferiores
orbes sunt maxime supremi et extremi. Quod si omne divinum
est in supremo orbe, nihil erit aut superius aut inferius divinum.
Quae dogmata cum in priscis theologis non inveniam, Aristotelis
propria esse putaverim. Nam quae subiungam, ut cum veteribus
conveniunt, ita ab his quae allata sunt ex Aristotele discordant, in
quibus Deum, nec ut finemmotus, nec ut causammotum efficien-
tem sed constitutorem et opificem [217] universi asserit. Ea sunt
libro 2.
De ortu
et interitu
capite 10.:
141
Reliquo modo complevit uni-
versum Deus perennem faciens generationem.
Qua in sententia cum
Lucano Ocello consentit, qui capite 4. libelli
De natura
ita scri-
138
εἴτε γὰρ εἰσὶν ἕτεραι͵ κινοῖεν ἂν ὡς τέλος οὖσαι φορᾶς. [ARIST.
Metaph. 1074a.22–23]
139
Ὅθεν καὶ τοῖς ἄλλοις ἐξήρτηται͵ τοῖς μὲν ἀκριβέστερον τοῖς δ΄
ἀμαυρῶς [ἀμυδρότερον]͵ τὸ εἶναί τε καὶ ζῆν. [ARIST. Cael. 279a.28–30]
140
εἰώθαμεν γὰρ τὸ ἔσχατον καὶ τὸ ἄνω [ἀνωτάτω] μάλιστα
καλεῖν οὐρανόν͵ ἐν ᾧ καὶ τὸ θεῖον πᾶν ἱδρῦσθαί φαμεν. [ARIST. Cael.
278b.14–15]
141
τῷ λειπομένῳ τρόπῳ συνεπλήρωσε τὸ ὅλον ὁ θεός͵ ἐνδελεχῆ
[ἐντελεχῆ] ποιήσας τὴν γένεσιν· [ARIST. GC 336b.31–32]
10
15
20
25
1...,284,285,286,287,288,289,290,291,292,293 295,296,297,298,299,300,301,302,303,304,...350
Powered by FlippingBook