Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 284

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
192
10
veri per se et aeterna essentia.
Si illud immobile secundum locum
accipiatur, sunt enim illae animae et secundum locum immobiles
per se et aeternae. Sequeretur etiam absolute ex suppositione ani-
mam primi caeli esse
αὐτοκίνητον
, quandoquidem probat Pro-
clus libro 3.
Commentariorum in Timaeum
τὸ αὐτοκίνητον
, quod
est animae propria essentia esse
ἀκίνητον
et
κινητόν
immobilem
et mobilem
atque ita, qua
ἀκίνητος
immobilis
est, primum caelum
ab
ἀκινήτῳ
,
ab immobili
moveri.
Sequerentur quoque haec alia de numero Aristotelicarum:
119
Clarum ergo, quod tot essentias necesse est esse, natura aeternas et im-
mobiles per se et sine magnitudine
atque earum
120
prima et secunda
iuxta ordinem lationum astrorum.
Atque etiam illud aliud:
121
Itaque
et essentias et principia immobilia rationabile est existimare.
Sed non
usquequaque sequeretur quod addit:
122
Nulla fuerit praeter has
alia natura, sed hunc necesse numerum esse essentiarum. Si enim aliae
essent, moverent utique tanquam finis essent lationis.
Non sequere-
tur, inquam, quod nullae aliae essent essentiae separatae quam
eae quae caelos movent. Sunt enim praeter has aliae abstractae
essentiae intellectuales, intelligibiles, ipse mundus archetypus,
ipse Deus, quae caelis non haerent, ut eos moveant, vel ut fines
vel ut motu agentes. Sed haec propria Aristotelis theologia est.
Quod vero concludit:
123
Unum ergo et ratione et numero primum
movens immobile existens.
Priscorum theologia omnium theologo-
rum fuerat, quam ipse postea Homeri testimonio firmat:
124
Unus
119
φανερὸν τοίνυν ὅτι τοσαύτας τε οὐσίας ἀναγκαῖον εἶναι τήν τε
φύσιν ἀϊδίους καὶ ἀκινήτους καθ΄ αὑτάς͵ καὶ ἄνευ μεγέθους. [ARIST.
Metaph. 1073a.36–38]
120
καὶ τούτων τις πρώτη καὶ δευτέρα κατὰ τὴν αὐτὴν τάξιν ταῖς
φοραῖς τῶν ἄστρων. [ARIST. Metaph. 1073b.2–3]
121
ὥστε καὶ τὰς οὐσίας καὶ τὰς ἀρχὰς τὰς ἀκινήτους {καὶ τὰς
αἰσθητὰς τοσαύτας} εὔλογον ὑπολαβεῖν. [ARIST. Metaph. 1074a.15–16]
122
οὐδεμία ἂν εἴη παρὰ ταύτας ἑτέρα φύσις͵ ἀλλὰ τοῦτον ἀνάγκη
τὸν ἀριθμὸν εἶναι τῶν οὐσιῶν. εἴτε γὰρ εἰσὶν ἕτεραι͵ κινοῖεν ἂν ὡς
τέλος οὖσαι φορᾶς. [ARIST. Metaph. 1074a.20–23]
123
ἓν ἄρα καὶ λόγῳ καὶ ἀριθμῷ τὸ πρῶτον κινοῦν ἀκίνητον ὄν.
[ARIST. Metaph. 1074a.36–37]
124
εἷς κοίρανος ἔστω. [ARIST. Metaph. 1076a.4]
5
15
20
1...,274,275,276,277,278,279,280,281,282,283 285,286,287,288,289,290,291,292,293,294,...350
Powered by FlippingBook