Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 292

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
200
sententiam libro quoque
Philosophiae
3. capite 7. sic scripsit:
134
Si
ergo fortuna vel etiam casus causa est caeli prius mens causa et natura,
Anaxagorae ac Solonis, ut Proclus refert, nec non omnium pri-
scorum theologorum doctrina fuerat. Affine est huic quod 1.
De
caelo
capite 4 et aliis locis multis satis:
135
Deus vero et natura nihil
frustra faciunt.
Quae vero libro
De motu
3. Aristoteles longa ora-
tione disputat esse aliquid primum movens, idque aeternum et
immobile eadem sunt cum iis quae libro
Theologiae
3. probaverat,
quare non sunt hic reiteranda eadem. Est 1.
De caelo
capite 9. lo-
cus theologicus insignis, in quo de loco extra caelum sermonem
habens ita scribit:
136
Quare neque in loco ea quae ibi sunt, nata sunt
esse, nec tempus ea facit senescere, neque est ullius ulla mutatio eorum
quae supra supremam ordinatam lationem. Sed inalterabilia et impas-
sibilia optimam habent vitam et sufficientissimam degunt per omnem
aeternitatem.
Quorum pleraque iam antea fuerunt a nobis consi-
derata. Illud tantum advertere decet quomodo hic supra caelum
primum essentias plurali numero statuat, cum antea non plures
esse asseruerit abstractas, quam essent caelestes orbes, easque
orbibus coordinatas. Et si plures sint movere eas ut fines, his ver-
bis:
137
Nulla fuerit praeter has alia natura sed hunc necesse est nume-
rum esse substantiarum. Si enim sunt aliae, moveant ut finis lationis
existentes.
Contradictio ergo videtur manifesta cum hic alias esse
neget ibi multas esse affirmet supra ultimum caelum.
Illud quoque animadvertere licet, si supra supremam latio-
nem sint aliquae essentiae separatae inter eas fas est Deum esse
134
εἰ ἄρα τύχη ἢ τὸ αὐτόματον αἴτιον τοῦ οὐρανοῦ͵ πρότερον νοῦς
αἴτιος καὶ φύσις. [ARIST. Metaph. 1065b.3–4]
135
Ὁ δὲ θεὸς καὶ ἡ φύσις οὐδὲν μάτην ποιοῦσιν. [ARIST. Cael.
271a.33]
136
Διόπερ οὔτ΄ ἐν τόπῳ τἀκεῖ πέφυκεν͵ οὔτε χρόνος αὐτὰ ποιεῖ
γηράσκειν͵ οὐδ΄ ἐστὶν οὐδενὸς οὐδεμίαμεταβολὴ τῶν ὑπὲρ τὴν ἐξωτάτω
τεταγμένων φοράν͵ ἀλλ΄ ἀναλλοίωτα καὶ ἀπαθῆ τὴν ἀρίστην ἔχοντα
ζωὴν καὶ τὴν αὐταρκεστάτην διατελεῖ τὸν ἅπαντα αἰῶνα. [ARIST. Cael.
279a.18–22]
137
οὐδεμία ἂν εἴη παρὰ ταύτας ἑτέρα φύσις͵ ἀλλὰ τοῦτον ἀνάγκη
τὸν ἀριθμὸν εἶναι τῶν οὐσιῶν. εἴτε γὰρ εἰσὶν ἕτεραι͵ κινοῖεν ἂν ὡς
τέλος οὖσαι φορᾶς· [ARIST. Metaph. 1074a.20–23]
10
15
20
25
5
1...,282,283,284,285,286,287,288,289,290,291 293,294,295,296,297,298,299,300,301,302,...350
Powered by FlippingBook