Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 282

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
190
5
Sequitur capite 8. alia theologia de caelorum motricibus es-
sentiis Deo nonnihil adhuc adiiciens:
114
Principium enim et pri-
mum entium, immobile est et per se et per accidens, movens vero pri-
mum et aeternum motum.
Hoc sane dogma proprium forte fuerit
Aristotelis, nam theologorum nemo: nec Plato, nec Pythagorei,
nec quatuor illi Xenophanes, Parmenides, Zeno, Melissus, nec
Orpheus, nec Agyptii, nec Hebraei, nec Chaldaei affirmarunt
primum principium caelum primum movere, quamvis immobi-
le et per se et per accidens illud esse novissent. Sed motui omni,
non Deum, non bonum, non mentem sed animam praefecerunt.
Quod Plato in
Phaedro
ac
Legum
10. et in
Epinomide,
seu Plato
seu Philippus Opuntius, luculenter docuerunt. Quam animam
αὐτοκίνητον
per se mobilem
, non autem
ἀκίνητον
,
immobilem
appellaverunt. Eam animam si Aristoteles admisit, uti mundum
animatum 2
. De caelo
faceret, nihil vetuit, haec etiam quae sub-
nectit, ad eam positionem sequi:
115
Cum id, quod movetur necesse
sit ab aliquo moveri,
et:
116
Et aeternum motum ab aeterno moveri et
unum ab uno.
Docent enim viri illi uni cuique orbi adesse unam
animam quae illum moveat, non aliter quam Aristoteles eas es-
sentias, quas non ipse sed sui intelligentias nominant. Ad quam
positionem non sequitur id quod ait:
117
Et primum movens immo-
bile esse per se.
Namque anima octavae sphaerae est uti aliae om-
nes
αὐτοκίνητος
,
per se mobilis
, non loco quidem, sed
οὐσιωδῶς
,
essentialiter
et actione. Sequeretur etiam quod de aliis motricibus
infert:
118
Necesse et unamquamque harum lationum ab immobili mo-
114
ἡ μὲν γὰρ ἀρχὴ καὶ τὸ πρῶτον τῶν ὄντων ἀκίνητον καὶ καθ΄
αὑτὸ καὶ κατὰ συμβεβηκός͵ κινοῦν δὲ τὴν πρώτην ἀΐδιον καὶ μίαν
κίνησιν [πρώτην καὶ ἀΐδιον κίνησιν]· [ARIST. Metaph. 1073a.23–25]
115
ἐπεὶ δὲ τὸ κινούμενον ἀνάγκη ὑπό τινος κινεῖσθαι. [ARIST. Me-
taph. 1073a.26]
116
καὶ τὴν ἀΐδιον κίνησιν ὑπὸ ἀϊδίου κινεῖσθαι καὶ τὴν μίαν ὑφ΄
ἑνός. [ARIST. Metaph. 1073a.27–28]
117
καὶ τὸ πρῶτον κινοῦν ἀκίνητον εἶναι καθ΄ αὑτό. [ARIST. Me-
taph. 1073a.26–27]
118
ἀνάγκη καὶ τούτων ἑκάστην τῶν φορῶν ὑπ΄ ἀκινήτου τε
κινεῖσθαι καθ΄ αὑτὴν [αὑτὸ] καὶ ἀϊδίου οὐσίας. [ARIST. Metaph.
1073a.32–34]
10
15
20
25
1...,272,273,274,275,276,277,278,279,280,281 283,284,285,286,287,288,289,290,291,292,...350
Powered by FlippingBook