Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 274

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
182
Quod vero addidit Aristoteles:
83
Ex necessitate ergo est ens et
quatenus necessitas, bene, et sic principium.
Quod quidem sit ens,
etiamsi supra omne ens excellat, recte dicetur, quandoquidem
in ordine non entium non est. Deum esse etiam ἀνάγκην, Mer-
curius quoque docet in
Sacro
:
84
Et
actus et necessitas et finis.
Et
Parmenides poetice:
85
Sed immobile magnorum in terminis vincu-
lorum est sine principio et incessabile,
pro vinculis necessitatem in-
telligens. Post haec Arstoteles scribit:
86
Ex tali ergo principio pendet
coelum et natura,
id est universum totum, quod ex caelo et natu-
ra, hoc est, elementis et mutationi obnoxiis corporibus conflatur.
Nec vero pendere haec a tali principio in conservatione tantum
veteres dixerunt, sed etiam in productione ac existentia, quod
aliquoties superius iam ostendimus et Orpheus habet:
87
Coelum, adiuro te, Dei magni sapiens opus.
Et alibi:
88
Iovem omnium curatorem
Is enim aereo in coelo firmatus est
Aureo in throno, terram vero super pedibus incedit.
Manumque dexteram in confinio Oceani
Undequaque extendit circa enim tremunt montes longi
Et flumina, canique fundum glauci maris.
[213] Quae carmina poetice exprimunt ad amussim modo al-
latam Aristotelis sententiam.
83
ἐξ ἀνάγκης ἄρα ἐστὶν ὄν· καὶ ᾗ ἀνάγκῃ͵ καλῶς͵ καὶ οὕτως ἀρχή.
[ARIST. Metaph
.
1072b.10–11]
84
καὶ ἐνέργεια καὶ ἀνάγκη καὶ τέλος. [CORP. HERM. Sermo sacer
1.3–4]
85
αὐτὰρ ἀκίνητον μεγάλων ἐν πείρασι δεσμῶν ἔστιν ἄναρχον
ἄπαυστον. [PARM. Fragm. 8.26–27]
86
ἐκ τοιαύτης ἄρα ἀρχῆς ἤρτηται ὁ οὐρανὸς καὶ ἡ φύσις. [ARIST.
Metaph. 1072b.13–14]
87
Οὐρανὸν ὁρκίζω σε͵ θεοῦ μεγάλου σοφὸν ἔργον. [Ps.-JUSTINUS,
Coh. ad gent. 16B 2]
88
Δία τὸν πάντων μεδέοντα. / Οὗτος γὰρ χάλκειον ἐς οὐρανὸν
ἐστήρικται / Χρυσέῳ ἐνὶ θρόνῳ͵ γαίης δ΄ ἐπὶ ποσσὶ βέβηκε / Χεῖρά τε
δεξιτερὴν ἐπὶ τέρματος ὠκεανοῖο / Πάντοθεν ἐκτέτακεν· περὶ γὰρ
τρέμει οὔρεαμακρὰ / Καὶ ποταμοὶ πολιῆς τε βάθος χαροποῖο θαλάσσης.
[Ps.-JUSTINUS, Coh. ad gent. 15E 8–16A 4]
10
15
20
5
1...,264,265,266,267,268,269,270,271,272,273 275,276,277,278,279,280,281,282,283,284,...350
Powered by FlippingBook