Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 266

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
174
5
omnium causam, et omnibus supereminens et ultra motum et quietem
ipsum et omnem contrapositorum ordinem statuit.
Esse etiam ingeni-
tum et aeternum ex Xenophane, refert Aristotelesmet ipse libello
contra eum
52
aeternus cum sit infinitum esse
, quod Parmenides eius
discipulus ita expressit:
53
Quod ingenitum existens incorruptibile est
,
et:
54
Est sine principio et sine quiete
et
55
sed enim immobile.
Nec so-
lum βέλτιον
melius
, ut Aristoteles, sed optimum ἄριστον. Deus
autem est imperio omnium praestantissimus atque optimus. Nec
vero id solum, sed ipsum bonum, vel ipsam bonitatem Pythago-
ras Deum esse dixit, referente Plutarcho primo
Philosophicorum
dogmatum
cap. 7.:
56
Principiorum unitatem quidem Deum et ipsum
bonum
et Hermes
Sermone
catholico
:
57
Tanta enim est boni magnitu-
do, quanta est existentia omnium entium et corporeorum et incorporeo-
rum et sensibilium et intelligibilium, hoc est ipsum bonum, hoc est ipse
Deus,
et postea:
58
Deus vero ipsum bonum, non secundum honorem
sed secundum naturam, una enim natura Dei ipsum bonum
et etiam:
59
Deus ergo ipsum bonum et ipsum bonum Deus.
In hanc sententiam
Plato multa in Republica, multa in
Timaeo
, aliis in libris est philo-
sophatus, quae huc afferre prolixius foret quam necessitas ferat.
Quod etiam Deus sit actus in
Sermone
sacro
Hermes idem
docuerat:
60
Principium ipsa divinitas et natura et actus,
et in
Mente
52
ἀΐδιον δὲ ὂν [ὢν] ἄπειρον εἶναι. [ARIST. Xen. 974a.9]
53
ὡς ἀγένητον ἐὸν καὶ ἀνώλεθρόν ἐστιν. [PARM. Fragm. 8.3]
54
ἔστιν ἄναρχον ἄπαυστον. [PARM. Fragm. 8.27]
55
αὐτὰρ ἀκίνητον [PARM. Fragm. 8.26]
56
τῶν ἀρχῶν τὴν μὲν μονάδα θεὸν καὶ τἀγαθόν. [Ps.-PLUT. Placit.
881E.1–2]
57
τοσοῦτον γάρ ἐστι τοῦ ἀγαθοῦ τὸ μέγεθος ὅσον ἐστὶν ὕπαρξις
πάντων τῶν ὄντων͵ καὶ σωμάτων καὶ ἀσωμάτων͵ καὶ αἰσθητῶν καὶ
νοητῶν. τοῦτό ἐστι τὸ ἀγαθόν͵ τοῦτό ἐστιν ὁ θεός. [CORP. HERM. Logos
katholikos <intercidit titulous> 16.1–4]
58
ὁ δὲ θεὸς τὸ ἀγαθόν͵ οὐ κατὰ τιμήν͵ ἀλλὰ κατὰ φύσιν· μία γὰρ ἡ
φύσις τοῦ θεοῦ͵ τὸ ἀγαθόν. [CORP. HERM. Logos katholikos <intercidit
titulous> 16.8–9]
59
ὁ οὖν θεὸς τὸ ἀγαθόν͵ καὶ τὸ ἀγαθὸν ὁ θεός. [CORP. HERM. Lo-
gos katholikos <intercidit titulous> 16.12–13]
60
ἀρχὴ τὸ θεῖον καὶ φύσις καὶ ἐνέργεια. [CORP. HERM. Sermo sacer
1.3]
10
15
20
1...,256,257,258,259,260,261,262,263,264,265 267,268,269,270,271,272,273,274,275,276,...350
Powered by FlippingBook