Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 270

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
178
5
est natura unius, ipsa mens.
Et Hermes in
Sacro
:
69
Deus et mens et
natura,
et in
Catholico
:
70
Nonne sibi intelligibilis? Non enim aliud
quid ab eo, quod intelligitur existens a se ipso intelligitur.
Quod vero
Aristoteles obscurissime subdit:
71
Intelligibile vero, altera coordina-
tio per se ipsam.
Videtur non eam coordinationem innuere, quam
saepe nominat ex Pythagoreorum placitis et 1.
Sophiae
cap. 5. to-
tam explicat: finem, infinitum, impar, par, unum, multitudo et
reliqua ea contraposita, quia in iis substantia non sit nominata,
sed aliam quandam, in qua substantia seu essentia prima fue-
rit. Ait namque: [212]:
72
Et huius essentia prima,
73
et huius ea, quae
simpliciter et secundum actum
. In cuius ordine erant etiam haec:
74
Sed enim et pulchrum et per se eligibile, in eadem serie.
Si haec series
Pythagoreorum etiam fuit, iam cum iis concors est Aristoteles; si
vero sua est, ostendimus iamDeumper se appetibilem esse. Quin
etiam pulchrum esse Deum, Plato docet 2.
Reipublicae
:
75
Non enim
indigum dicemus Deum pulchritudinis et virtutis esse.
Et rursus:
76
Sed
ut apparet pulcherrimus et optimus existens.
Quod Aristoteles ita ex-
pressit:
77
Et est semper optimum, vel proportione respondens, ipsum
primum,
pro analogo et proportione respondente intelligens,
per
se eligibile
vel pulchrum, atque ideo subintulit:
78
movet ut amatum
,
explicans superiora illa: pulchrum et optimum. Nam haec duo
69
ὁ θεός͵ καὶ νοῦς καὶ φύσις. [CORP. HERM. Sermo sacer 1.2]
70
οὐχ ἑαυτῷ νοητός· οὐ γὰρ ἄλλο τι ὢν [ὂν] τοῦ νοουμένου ὑφ΄
ἑαυτοῦ νοεῖται. [CORP. HERM. Logos katholikos <intercidit titulus> 5.5–6]
71
νοητὴ δὲ ἡ ἑτέρα συστοιχία καθ΄ αὑτήν. [ARIST. Metaph.
1072a.30–31]
72
καὶ ταύτης ἡ οὐσία πρώτη. [ARIST. Metaph. 1072a.31]
73
καὶ ταύτης ἡ ἁπλῆ [ἁπλῶς] καὶ κατ΄ ἐνέργειαν. [Arist. Metaph.
1072a.32]
74
ἀλλὰ μὴν καὶ τὸ καλὸν καὶ τὸ δι΄ αὑτὸ αἱρετὸν ἐν τῇ αὐτῇ
συστοιχίᾳ. [ARIST. Metaph. 1072a.34–35]
75
οὐ γάρ που ἐνδεᾶ γε φήσομεν τὸν θεὸν κάλλους ἢ ἀρετῆς εἶναι.
[PLATO R. 381c1–2]
76
ἀλλ΄ ὡς ἔοικε͵ κάλλιστος καὶ ἄριστος ὢν. [PLATO R. 381c]
77
καὶ ἔστιν ἄριστον ἀεὶ ἢ ἀνάλογον τὸ πρῶτον. [ARIST. Metaph
.
1072a.35–b.1]
78
κινεῖ δὴ ὡς ἐρώμενον. [ARIST. Metaph
.
1072b.3]
10
15
20
1...,260,261,262,263,264,265,266,267,268,269 271,272,273,274,275,276,277,278,279,280,...350
Powered by FlippingBook