Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 262

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
170
10
5
Fecit ergo hunc mundum ex universa materia, terminum eum consti-
tuens, naturae entis.
Et quae multa apud utrumque in hanc senten-
tiam consequuntur. Sed apud Mercurium quoque multa sunt in
Poemandro
, in
Virgine mundi
, in reliquis eius libellis fere omnibus,
quae hoc dogma luculentissime astruunt, inter quae habet
Crater
haec:
33
Postquam universum mundum fecit opifex.
Et:
34
Sua voluntate
fabrefacit entia.
Et Orpheus:
35
Ex uno enata omnia sunt.
Ex 4. autem
De ente
libro attulimus superius locum, in quo
de prima philosophia agens, dixerat eam esse
36
circa separata et
immobilia.
Haec Pythagoreorum, Philolai, Archenensis ac Broti-
ni doctrina fuerat. Cumque causam entium dicerent phrasi hac,
ἐπέκεινα τοῦ ὄντος,
ultra ens
, utebantur, quod Aristoteles ab-
stractum et χωριστόν, non ab omni ente quidem, sed a mate-
ria tantum ac corpore intellexit. Nec sane id mirum est quando
divinitatem etiam corporibus tribuat; eodem enim loco ait:
37
Haec enim causa manifestis divinorum.
Divina autem haec mani-
festa corpora caelestia esse vult quandoquidem 2.
Physico
cap.
4. scribat:
38
Coelum et diviniora manifestorum.
Et 2.
De
caelo
, cap.
3.:
39
Corpus enim quoddam divinum.
Et cap. 5.:
40
Divinior enim locus
superior inferiori.
At loco eodem subnectit:
Si quae talis abstracta et
immobilis essentia sit, eam esse priorem.
41
Quod postea 3. Sapien-
33
Ἐπειδὴ τὸν πάντα κόσμον ἐποίησεν ὁ δημιουργός. [CORP. HERM.
Crater 8.5]
34
τῇ δὲ αὐτοῦ θελήσει δημιουργήσαντος τὰ ὄντα. [CORP. HERM.
Crater
8.8]
35
ἑνὸς ἔκγονα πάντα τέτυκται. [Ps.–AUCT. HELLENISTAE, Fragm.
d. 31]
36
περὶ χωριστὰ καὶ ἀκίνητα. [ARIST. Metaph. 1026a.16]
37
ταῦτα γὰρ αἴτια τοῖς φανεροῖς τῶν θείων. [ARIST. Metaph.
1026a.17–18]
38
τὸν δ΄ οὐρανὸν καὶ τὰ θειότατα [θειότερα] τῶν φανερῶν. [ARIST.
Ph. 196a.33–34]
39
σῶμα γάρ τι θεῖον. [ARIST. Cael. 286a.11]
40
θειότερος γὰρ τόπος ὁ ἄνω. [ARIST. Cael. 288a.4–5]
41
εἰ δ΄ ἔστι τις οὐσία ἀκίνητος͵ αὕτη προτέρα. [ARIST. Metaph.
1026a.29–30]
15
20
1...,252,253,254,255,256,257,258,259,260,261 263,264,265,266,267,268,269,270,271,272,...350
Powered by FlippingBook