Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 256

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
164
10
5
alios non paucos, qui vel cosmogoniam, vel theogoniam conscri-
pserunt, vel fuerunt poetice de diis philosophati multis ante Ari-
stotelem seculis. Sed et Xenophanem et Parmenidem et Zenonem
et Melissum et Pythagoram totamque eius successionem et Pla-
tonem ipsum theologos fuisse ostenderemus. Verum enimvero,
quoniam nec Aristoteles eam laudem sibi arrogat et Aristotelis
verbis vanitatis simul et falsitatis Averroes
iii
convincitur, theo-
logiam ipsam Aristotelicam aggrediamur; per capita discutia-
mus.
Theologiam,
θεολογικήν
, ipse vocat tertiam philosophiam
a naturali et mathematica,
17
circa separata et immobilia
versari af-
firmat 1. cap. libri 4.
De ente
. Atque addit non esse obscurum
18
quod sicubi divinum existit, in tali natura existit, et honorabilissimam
oportet circa honorabilissimum genus esse.
Quam rem cap. 2 lib. 1.
Sophiae sic etiam explicavit:
19
Divinissima namque etiam honorabi-
lissima est. Talis vero dupliciter fuerit sola quam enim maxime Deus
habuerit divina scientiarum est. Et si quae divinorum sit, sola vero haec
ambo isthaec sortita est. Deus namque videtur causa omnibus esse ac
principium quoddam, et talem vel solus vel maxime habeat Deus.
Quae
ergo circa divinas res, circa Deum, circa separata et immobilia,
circa prima principia et primas causas versatur, eam theologiam
atque sophiam nec non primam philosophiam appellat. Hanc
ipsam 1. cap. et 2. lib. 1.
Sophiae
ait esse inquirendam:
20
Quod
quidem sapientia circa quasdam causas et principia sit scientia manife-
17
περὶ χωριστὰ καὶ ἀκίνητα. [ARIST. Metaph
.
1026a.16]
18
ὅτι εἴ ποῦ τὸ θεῖον ὑπάρχει͵ ἐν τῇ τοιαύτῃ φύσει ὑπάρχει͵ καὶ
τὴν τιμιωτάτην δεῖ περὶ τὸ τιμιώτατον γένος εἶναι. [ARIST. Metaph.
1026a.20–22]
19
ἡ γὰρ θειοτάτη καὶ τιμιωτάτη· τοιαύτη δὲ διχῶς ἂν εἴη μόνη· ἥν
τε γὰρ μάλιστ΄ {ἂν} ὁ θεὸς ἔχοι͵ θεία τῶν ἐπιστημῶν ἐστί͵ κἂν εἴ τις τῶν
θείων εἴη. μόνη δ΄ αὕτη τούτων ἀμφοτέρων τετύχηκεν· ὅ τε γὰρ θεὸς
δοκεῖ τῶν αἰτίων [τὸ αἴτιον] πᾶσιν εἶναι καὶ ἀρχή τις͵ καὶ τὴν τοιαύτην
ἢ μόνος ἢ μάλιστ΄ ἂν ἔχοι ὁ θεός. [ARIST. Metaph. 983a.5–10]
20
ὅτι μὲν οὖν ἡ σοφία περί τινας ἀρχὰς καὶ αἰτίας ἐστὶν ἐπιστήμη͵
δῆλον. [ARIST. Metaph. 982a.1–3]
iii
corr. ex Averrois
15
20
1...,246,247,248,249,250,251,252,253,254,255 257,258,259,260,261,262,263,264,265,266,...350
Powered by FlippingBook