Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 250

158
5
10
15
20
[208]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI II LIBER III
DOGMATUM THEOLOGICORUM CONCORDIA
Distinximus priore tomo eos Aristotelis libros qui ab inter-
pretibus
Metaphysici
, ab eorum vero authore
De sophia
ac
De phi-
losophia
sunt nuncupati, in plures inter se omnino differentes par-
tes; ut quaedam in iis essent quae ad entis scientiam, quaedam
ad logicam, ad theologiam, alia quaedam etiam ad physicam
pertinerent. Sed duas esse in iis veluti integrales totius tracta-
tiones. Altera entis communissime, altera primarum causarum.
Illius concordiam, qua fieri potuit, libro ante hunc discussimus,
huius vero hoc praesenti discutiemus, hinc sumentes initium.
Primarum causarum scientiam Aristoteles eorum librorum
primo sophiam sapientiam nominavit. Quarto vero
Entis
et 3.
Sa-
pientiae
theologiam appellavit, eo quod sicubi
τὸ θεῖον ὑπάρχει͵
,
divinum existat
,
circa separata et immobilia.
1
Nos quoque nomen-
claturam authoris ipsius secuti, potius quam interpretum, theo-
logiam nuncupabimus.
De qua Theophrastus
Metaphysico
suo ait:
Hic quidem princi-
piorum in reliquis vero a principiis est inquisitio.
2
ContrariamhuicAris-
toteles habuerat sententiam 3. Theologiae cap. 6.: Omnis vero scientia
quaerit quaedam principia et causas circa unumquodque eorum, quae
sub ipsa sunt, inquirens.
3
Et
Philosophiae
libro 4. in ipso initio:
Et
omnino omnis scientia dianoetica vel etiam participans aliquid dianoeae
1
περὶ χωριστὰ καὶ ἀκίνητα <ὑπάρχει>. [ARIST. Metaph. 1026a.16]
2
ἔνθα μὲν γὰρ τῶν ἀρχῶν͵ ἐν δὲ ταῖς λοιπαῖς ἀπὸ τῶν ἀρχῶν ἡ
ζήτησις. [THPHR. Metaph. 6b.21–22]
3
Πᾶσα δ΄ ἐπιστήμη ζητεῖ τινὰς ἀρχὰς καὶ αἰτίας περὶ ἕκαστον τῶν
ὑφ΄ αὑτὴν ἐπιστητῶν [ἐπζητοῦσα]͵ [ARIST. Metaph. 1063b.36–37]
25
1...,240,241,242,243,244,245,246,247,248,249 251,252,253,254,255,256,257,258,259,260,...350
Powered by FlippingBook