Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 240

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
148
suscipit, necessariam vero illorum gratia.
Ocellus quoque finalem
causam in naturae rebus expressit:
122
Secundo vero contrarietates
ut mutationes et alterationes perficiantur passionem et dispositiones re-
cipiente materia. Et ut potentiae cum sint antipathes ne superent ipsae
se ipsas usque in finem, neque ipsae a se ipsis superentur.
Causas ergo non duas, uti superiore loco asseverarat, sed
suis testimoniis omnes vetustiores eo philsophi sunt locuti.
ELEMENTA
De elementis quoque idem fecerunt. Et nomine etiam
στοι-
χείου
, elementi, sunt usi, quamquam Laertius non satis vere di-
xerit, Platonem fuisse eius nominis excogitatorem. Nam Timaeus
ante Platonem ita scripserat libello suo
De mundi anima
:
123
Sola
enim terra aeternum elementum habet semitetragonum, hoc enim ele-
mentum aliorum corporum est ignis, aeris, aquae.
Et paulo postea:
124
Haec ergo ex eodem elemento composita in se invicem vertuntur.
Qua-
tuor quoque haec elementa esse idem Timaeus affirmat:
125
Prin-
cipia ergo generatorum, ut subiectum quidem, materia, ut vero ratio
formae, species; germina vero horum sunt corpora, terra et aqua et aer
et ignis.
Ocellus quoque eadem haec elementa statuit: [207]
126
Tertium vero ignis et aqua et terra et aer. Haec enim transmutantur
in se invicem.
Quod vero Aristoteles testatur Empedoclem pri-
122
δεύτερον δὲ τὰς ἐναντιότητας͵ ἵνα μεταβολαὶ καὶ ἀλλοιώσεις
ἐπιτελῶνται πάθος καὶ διάθεσιν ἐπιδεχομένης τῆς ὕλης͵ καὶ ἵνα αἱ
δυνάμεις ἀντιπαθεῖς οὖσαι μήτε κρατῶσιν εἰς τέλος αὐταὶ αὐτῶν μήτε
κρατῶνται αὐταὶ ὑπ΄ αὐτῶν. [OCELL. Univ. nat. 2.4.1–4]
123
μόνα γὰρ ἁ γᾶ ἴδιον στοιχεῖον ἔχει τὸ ἁμιτετράγωνον. Τῆνο δὲ
στοιχεῖον τῶν ἄλλων σωμάτων ἐστί͵ πυρός͵ ἀέρος͵ ὕδατος. [TI. LOCR.
Fragm. 216.12–13]
124
ταῦτα δ΄ ὦν ἀπὸ ταὐτῶ στοιχείω συγκείμενα εἰς ἄλληλα
τρέπεται. [TI. LOCR. Fragm. 216.19–20]
125
ἀρχαὶ μὲν ὦν τῶν γεννωμένων ὡς μὲν ὑποκείμενον ἁ ὕλα͵ ὡς
δὲ λόγος μορφᾶς τὸ εἶδος· ἀπογεννάματα δὲ τουτέων ἐντὶ τὰ σώματα͵
γᾶ τε καὶ ὕδωρ ἀήρ τε καὶ πῦρ. [TI. LOCR. Fragm. 215.13–15]
126
τρίτον δὲπῦρ καὶ ὕδωρ καὶ γῆκαὶ ἀήρ· ταῦταγὰρμεταβάλλουσιν
εἰς ἄλληλα͵ [OCELL. Univ. nat
.
2.6.6–8]
5
10
15
20
1...,230,231,232,233,234,235,236,237,238,239 241,242,243,244,245,246,247,248,249,250,...350
Powered by FlippingBook