Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 238

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. II
146
eodem capite fatetur:
115
Cuius vero gratia actiones et mutationes et
motiones modo quidem aliquo dicunt causam, ita vero non dicunt, ne-
que quo modo se habet.
Et capite ultimo:
116
Et aliquo sane modo om-
nes prius dictae sunt aliquo autem nequaquam, balbutire enim videtur
prima philosophia circa omnia.
At cum Mercurius in
Cratere
scri-
bat:
117
Cum universum mundum fecit opifex
, et rursus:
118
Sua volun-
tate fabrefecit entia,
non videtur balbutienter aut exiliter
ἀμυδρῶς
locutus esse. Sed verius, si cum iis, quae Hermes ubique, quae
Timaeus, quae Plato scripserunt, conferantur, ea, quae Aristo-
teles docuit de prima hac causa, (pace eius ac suorum dixerim)
balba et exilia videbuntur. Sed finalis quoque causa a Platone
non exiliter, non balbutienter, tum aliis in locis, tum in
Philebo
tractata est:
119
Ait vero, quod hoc (gratia alicuius) entium est sem-
per, illud vero cuius gratia ubique alicuius gratia factum semper fit.
Et quae in hanc sententiam clarissime eo loci disputantur. Quam
eandem causam in boni sorte collocavit loco eodem:
120
Id vero
cuius gratia, quod gratia illius fit semper fiat in boni sorte, illud est.
Et in
Timaeo
:
121
Quare sane oportet duas causae species definire, hanc
quidem necessariam, illam vero divinam. Et divinam quidem in omni-
bus quaerere acquisitionis gratia vitae beatae, quantum natura nostra
115
τὸ δ΄ οὗ ἕνεκα αἱ πράξεις καὶ αἱ μεταβολαὶ καὶ αἱ κινήσεις
τρόπον μέν τινα λέγουσιν αἴτιον͵ οὕτω δὲ οὐ λέγουσιν οὐδ΄ ὅνπερ
πέφυκεν. [ARIST. Metaph
.
988b.6–8]
116
καὶ τρόπον μέν τινα πᾶσαι πρότερον εἴρηνται τρόπον δέ τινα
οὐδαμῶς. ψελλιζομένῃ γὰρ ἔοικεν ἡ πρώτη φιλοσοφία περὶ πάντων.
[ARIST. Metaph. 993a.14–16]
117
Ἐπειδὴ τὸν πάντα κόσμον ἐποίησεν ὁ δημιουργός. [CORP.
HERM.
Crater
8.5]
118
τῇ δὲ αὐτοῦ θελήσει δημιουργήσαντος τὰ ὄντα· [CORP. HERM.
Crater
8.8]
119
λέγει δ΄ ὅτι τὸ μὲν ἕνεκά του τῶν ὄντων ἔστ΄ ἀεί͵ τὸ δ΄ οὗ χάριν
ἑκάστοτε τὸ τινὸς ἕνεκα γιγνόμενον ἀεὶ γίγνεται. [PLATO Phlb. 53e5–7]
120
Τό γε μὴν οὗ ἕνεκα τὸ ἕνεκά του γιγνόμενον ἀεὶ γίγνοιτ΄ ἄν͵ ἐν
τῇ τοῦ ἀγαθοῦ μοίρᾳ ἐκεῖνό ἐστι. [PLATO Phlb. 54c9–10]
121
διὸ δὴ χρὴ δύ΄ αἰτίας εἴδη διορίζεσθαι͵ τὸ μὲν ἀναγκαῖον͵ τὸ δὲ
θεῖον͵ καὶ τὸ μὲν θεῖον ἐν ἅπασιν ζητεῖν κτήσεως ἕνεκα εὐδαίμονος
βίου͵ καθ΄ ὅσον ἡμῶν ἡ φύσις ἐνδέχεται͵ τὸ δὲ ἀναγκαῖον ἐκείνων
χάριν. [PLATO Ti. 68e–69a]
5
10
15
20
1...,228,229,230,231,232,233,234,235,236,237 239,240,241,242,243,244,245,246,247,248,...350
Powered by FlippingBook