Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 258

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
166
5
stum est,
21
cum ergo hanc scientiam quaeramus.
Hanc autem:
22
Opor-
tet primorum principiorum et causarum esse speculatricem.
Omnes
itaque libri inter eos qui
Metaphysici
sunt appellati, ii qui non de
ente communi eiusque et speciebus et passionibus tractant, huic
sophiae vel inquirendae vel docendae dicandi fuerant primus
scil. et 2. et 11. et 12. et 13. et 14., sicut priore tomo est a nobis de-
claratum. De theologicis vero hisce libris primus propositionem
ac condiciones sophiae duobus tantum capitibus complectitur.
Reliquus totus est antiquorum physicorum confutatio prolixa.
Secundus nil aliud habet, quam dubitationes et eas quidem non
solutas. Tertius sese ad sophiam pertinere initio tantum prodit:
23
Quod quidem sapientia circa principia scientia quaedam est,
reliquus
totus est in 2. libri dubiis solvendis occupatus et in repetitioni-
bus eorum, quae 4.
Entis
disputata fuerant. Sunt quoque ex 1.
De
motu
integra aliquot ad verbum capita huc inserta. Quartus vero
5. capitibus in iis, quae saepe tum libro De ente, tum Physicis
dicta fuerant, recensendis absumitur. Quinque reliquis, universa
Aristotelica theologia traditur. Postremi duo, toti, contra Pytha-
gorea [210] mathemata et numeros et Platonicas ideas et dirigunt
et consumuntur. Itaque sex librorum theologia universa in 5 tan-
tum capita est reiecta, cum
iv
pauculis quibusdam aliis, quae 1. et
3.
Sophiae
et 4. et 7.
Philosophiae
sunt obiter delibata.
Sed ad singulorum dogmatum tractationem accedamus.
Itaque 1.
Sophiae
capite 2. Simonidis consentit sententiae:
24
Itaque secundum Simonidem Deus solus habeat hoc munus,
scilicet
eam habeat scientiam. Hermes quoque Trismegistus Deo sa-
21
Ἐπεὶ δὲ ταύτην τὴν ἐπιστήμην ζητοῦμεν. [ARIST. Metaph
.
982a.4]
22
δεῖ γὰρ ταύτην τῶν πρώτων ἀρχῶν καὶ αἰτιῶν εἶναι θεωρητικήν.
[ARIST. Metaph. 982b.9–10]
23
Ὅτι μὲν ἡ σοφία περὶ ἀρχὰς ἐπιστήμη τίς ἐστι. [ARIST. Metaph.
1059a.18]
24
ὥστε κατὰ Σιμωνίδην θεὸς ἂν μόνος τοῦτ΄ ἔχοι γέρας. [ARIST.
Metaph. 982b.30–31]
iv
corr. ex
reiecta. Cum
10
15
20
25
1...,248,249,250,251,252,253,254,255,256,257 259,260,261,262,263,264,265,266,267,268,...350
Powered by FlippingBook