Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 268

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
176
5
communi
idem:
61
Deus vero circa omnia et per omnia: actus enim est
et potentia.
Quod si talis Deus est, et aeternus et immobilis, neces-
se est eum actu esse et sine materia, quod Aristoteles deduxit.
Cuius 7. capite haec alia est Theologia. Cum conclusisset pri-
mum caelum esse aeternum, quia incessanter moveretur, ait:
62
Est aliquid quod non motum movet aeternum et essentia et actus exi-
stens.
Quod esset immobilis Deus et aeternus et actus, cum vete-
ribus Aristotelem consensisse vidimus, esse essentiam non vidi-
mus, quando illi
ἐπέκεινα
ultra
omne ens et omnem vitam ipsam
primam causam collocarunt.
Quod vero moveat non solum primum caelum, sed omnia
dixerat Parmenides:
63
Qui omnia gubernat.
Quod vero Aristote-
les ait:
64
Movet autem hoc modo, appetibile et intelligibile, movet non
motum.
Movet sane tanquam finis, ait Aristoteles, non autem
tanquam efficiens. Esse quidem Deum finem docuit Hermes in
Sacro
:
65
Et necessitas et finis.
Et quidem bonum et optimum esse
dicunt, appetibilem etiam esse procul dubio dicunt. Quod etiam
sit efficiens supra diximus, cum universi opificem eum esse
ostendimus, quod fateri Aristoteles impium esse duxit, ne scili-
cet Deus praestantior mundo diceretur. Quod autem sit νοητός,
intelligibilis
docet idem Hermes in
Catholico
:
66
Intelligibilis primus
ipse Deus.
Addit Aristoteles:
67
Mens vero ab intelligibili movetur.
Esse autem mentem ipsum Deum Pythagoras dixerat, Plutarcho
attestante:
68
Principiorum unitatem quidem, Deum et bonum, quae
61
ὁ δὲ θεὸς καὶ περὶ πάντα [πάντων] καὶ διὰ πάντων· ἐνέργεια γάρ
ἐστι καὶ δύναμις. [CORP. HERM. De mente communi ad Tatium 20.5–7]
62
ἔστι τι ὃ οὐ κινούμενον κινεῖ͵ ἀΐδιον καὶ οὐσία καὶ ἐνέργεια οὖσα.
[ARIST. Metaph. 1072a.25–26]
63
ἣ [ὃς] πάντα κυβερνᾶι . [PARM
.
Fragm. 12.10]
64
κινεῖ δὲ ὧδε τὸ ὀρεκτὸν καὶ τὸ νοητόν· κινεῖ οὐ κινούμενα
[κινούμενον]. [ARIST. Metaph. 1072a.26–27]
65
καὶ ἀνάγκη καὶ τέλος. [CORP. HERM. Sermo sacer 1.4]
66
νοητὸς γὰρ πρῶτος ὁ θεός. [CORP. HERM. Logos katholikos <in-
tercidit titulus> 5.3]
67
νοῦς δὲ ὑπὸ τοῦ νοητοῦ κινεῖται. [ARIST. Metaph. 1072a.30]
68
τῶν ἀρχῶν τὴν μὲν μονάδα θεὸν καὶ τἀγαθόν͵ ἥτις ἐστὶν ἡ τοῦ
ἑνὸς φύσις͵ αὐτὸς ὁ νοῦς. [Ps.-PLUT. Placit. 881 E.1–2]
10
15
20
1...,258,259,260,261,262,263,264,265,266,267 269,270,271,272,273,274,275,276,277,278,...350
Powered by FlippingBook