Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 286

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
194
35
princeps esto,
praeter quam in eo, quem appellat motorem, illi
xiii
enim primam omnium rerum causam et principium, nedum cae-
li solius primi, motorem appellarunt. Aristoteles autem nullam
Deo ascribit operationem aliam, quam motum primi caeli, neque
id quidem hoc loco, ut agens, sed ut finis tantum, scilicet a caelo
illo expetitus, motus eius sit causa. Qua autem ratione appetitio
haec caelo insit et quid sibi expetens fieri moveatur et eo motu
quid acquirat, silentio Aristoteles obtexit. Veluti ea, quae toto
sequenti 9. capite de intellectu disputans, non exprimit de quo
intellectu sit sibi sermo, nam qui de Deo eum agere putant, id ex
interpretibus, non ex Aristotelis verbis sumunt.
Est autem dubitativa, non dogmatica ea theologia, [215] octo
dubiis propositis et non omnibus solutis, quam sat fuerit hic re-
ferre ut integram eius theologiam huc conferamus. Ait ergo de
intellectu esse quasdam dubitationes, quia videatur divinissi-
mum
τῶν φαινομένων
. An vero recte hoc dicatur, intellectum
esse ex numero apparentium, eius
ἐριστικώτεροι
amici viderint;
cum ipse et praecedenti capite et ubique semper
τὰ φαινόμενα
pro conspicuis et oculis obiectis rebus sumat. Quid autem habeat
intellectus ut divinissimus sit, ait esse dubium. Dubiorum pri-
mum, an intelligat? Nam si non intelligit sitque veluti dormiens,
quid habet venerabile? Secundum. Si intelligit, an sit aliud eo
praestantius? Nam si non sit eius intellectio eius substantia sed
facultas, non fuerit ipse optima substantia quia ob intelligere inest
illi honorabile. Tertium. Si intellectio sit eius substantia, quid tan-
dem intelligit? Vel se ipsum? Vel aliud quid? Quartum. Si aliud,
vel idem semper? Vel aliud atque aliud? Quintum. Utrum inter-
sit intelligere pulchrum quid? Vel qualemcunque rem? Sextum.
An absurdum sit eum intelligere quaedam? Post haec primum
solvit aitque eum intelligere non tamen mutari, quia mutatio sit
in deterius. Deinde secundum essentiam ipsius esse intellectio-
nem, nam si facultas esset, fore ut laboriosa sit eius intellectio
atque inde sequi ut intellecta res sit nobilior intellectu ipso. Atqui
intellectio et intelligere inest illi etiam qui pessimum quippiam
intelligit: hoc vero fugiendum ait, quia non videre quaedam
xiii
corr. ex motorem. Illi
5
10
15
20
25
30
1...,276,277,278,279,280,281,282,283,284,285 287,288,289,290,291,292,293,294,295,296,...350
Powered by FlippingBook