Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 304

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. III
212
10
5
omnia et per omnia est enim actus et potentia.
Et quod Aristoteles lib.
De caelo
. 2.:
159
Coelum vero et supremum locum prisci diis attribue-
runt,
Orpheum videtur atque Homerum innuisse. Orpheus:
160
Hic enim aereo in caelo stabilitus est.
Quo autem modo, cum ibi sit,
omnia gubernet post Xerxis exemplum eodem libello Aristoteles
declarat:
161
Venerabilius et decentius ipsum quidem in suprema regio-
ne constitutum potentiam vero per universum mundum penetrantem,
movere Solem et Lunam et totum caelum circumagere, causamque esse
salutis iis qui in terra sunt. Nullo enim artificio opus habet et ministe-
rio aliorum
[219]
veluti nostratibus principibus opus est multis mani-
bus ob imbecillitatem. Sed hoc erat divinissimum, scilicet cum facilitate
et simplici motu omnifarias
xvii
efficere formas.
Quem locum apud
Orpheum est videre:
162
Hic enim aereo in caelo stabilitus est
Aureo in throno terra vero super pedibus incedit
Manumque dexteram in termino Oceani
Undique extendit circaque tremunt montes longi
Et fluvii canique profundum glauci maris.
159
Τὸν δ΄ οὐρανὸν καὶ τὸν ἄνω τόπον οἱ μὲν ἀρχαῖοι τοῖς θεοῖς
ἀπένειμαν. [ARIST. Cael. 284a.11–12]
160
οὗτος γὰρ χάλκειον ἐς οὐρανὸν ἐστήρικται. [Ps.–AUCT. HELLE-
NISTAE, Fragm. d.64]
161
Σεμνότερον δὲ καὶ πρεπωδέστερον αὐτὸν μὲν ἐπὶ τῆς ἀνωτάτω
χώρας ἱδρῦσθαι͵ τὴν δὲ δύναμιν διὰ τοῦ σύμπαντος κόσμου διήκουσαν
ἥλιόν τε κινεῖν καὶ σελήνην καὶ τὸν πάντα οὐρανὸν περιάγειν αἴτιόν
τε γίνεσθαι τοῖς ἐπὶ τῆς γῆς σωτηρίας. Οὐδὲν γὰρ ἐπιτεχνήσεως δεῖ
καὶ ὑπηρεσίας τῆς παρ΄ ἑτέρων͵ ὥσπερ τοῖς παρ΄ ἡμῖν ἄρχουσι τῆς
πολυχειρίας διὰ τὴν ἀσθένειαν͵ ἀλλὰ τοῦτο ἦν τὸ θειότατον͵ τὸ μετὰ
ῥᾳστώνης καὶ ἁπλῆς κινήσεως παντοδαπὰς ἀποτελεῖν ἰδέας. [ARIST.
Mu. 398b.6–14]
162
οὗτος γὰρ χάλκειον ἐς οὐρανὸν ἐστήρικται / χρυσέῳ εἰνὶ θρόνῳ·
γαίη δ΄ ὑπὸ ποσσὶ βέβηκε/ χεῖρά τε δεξιτερὴν ἐπὶ τέρματος ὠκεανοῖο
/ πάντοθεν ἐκτέτακεν· περὶ γὰρ τρέμει οὔρεα μακρὰ / καὶ ποταμοὶ
πολιῆς τε βάθος χαροποῖο θαλάσσης. [Ps.–AUCT. HELLENISTAE, Fragm.
d. 64–71]
xvii
corr. ex omnifariam
15
1...,294,295,296,297,298,299,300,301,302,303 305,306,307,308,309,310,311,312,313,314,...350
Powered by FlippingBook