Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 314

222
[221]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI II LIBER IIII
Mathematica continens
Hactenus logices, philosophiae ac theologiae inventionem
Aristoteli ab Averroe non vere attributam discussimus, concor-
diamque quam fere in omnibus his lector suus cum veteribus
philosophis habere voluit, ostendimus; praesenti libro mathema-
tica in examen vocamus. Quorum quamquam non sit ulla men-
tio facta ab Averroe neque eorum inventio Aristoteli ab ullo un-
quam adscripta fuerit, attamen quia nec inutile, nec iniucundum
visum est futurum, si in hac quoque scientiae parte Aristotelem
antiquis consentire repererimus, libuit in hunc quoque campum
excurrere. Cuius excursionis initium hoc esto, Aristoteles
Philo-
sophiae
lib. 1. cap. 2. haec habet:
1
Et tot partes philosophiae sunt,
quot sunt usiae: itaque necessarium est quandam primam et sequentem
ipsarum.
Sicuti videlicet usiarum alia prior, alia sequens est, ita
oportet etiam philosophiae partes, id est scientias, aliam prio-
rem, aliam sequentem esse.
Usiae duplex significatio
[in margine]
Nomen autemusiae duplicemhabet significationem; namque
et substantiam significat, eam scilicet quae in nullo est et reliquis
omnibus veluti fundamentum habetur; quam etiam nomine su-
biecti passim vocare solet. Secunda significatione usia dicetur
idem quod ens,
ὕπαρξις
,
existentia, essentia
, qua non solum prior
1
καὶ τοσαῦτα μέρη <τῆς> φιλοσοφίας ἐστὶν ὅσαιπερ αἱ οὐσίαι. ὥστε
ἀναγκαῖον εἶναι τινὰ πρώτην καὶ ἐχομένην αὐτῶν. [ARIST. Metaph.
1004a.2–4]
20
25
5
10
15
1...,304,305,306,307,308,309,310,311,312,313 315,316,317,318,319,320,321,322,323,324,...350
Powered by FlippingBook