Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 318

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
226
5
expedit usia Aristoteli dicitur, pro essentia non autem pro sub-
stantia, sicuti grex Peripateticorum latini nominis, sunt arbitrati,
cum et dicant et doceant et in errores iuventutem ducant, defi-
nitionem solius esse substantiae, id est primi praedicamenti, ac-
cidentium vero nequaquam; dogmate sane Aristotelico dogmati
contrario, qui lib.
Philosophiae
5. cap. 4. de definitione agens haec
scripsit:
8
Illud vero clarum, quod prima et simpliciter definitio et quod
quid erat esse substantiarum est. Sed et aliorum similiter, praeterquam
quod non primo.
Quoniam scilicet substantia reliquorum praedi-
camentorum prima sit, in qua reliqua existant.
Usiae nomen Aristoteli quomodo usurpatur
[in margine]
Ex quibus omnibus tria haec teneamus. Primo: usiae nomen
Aristototeli et ad subiectamaccidentibus substantiamet ad essen-
tiam quamlibet usurpari. Secundo: essentiam ens quodcumque
significare. Tertio: usiam et essentiam dici id omne, quod explicat
definitio. Utro autem vel substantiae vel essentiae [222] signifi-
catu sit intelligendus locus antea allatus, quo dictum est, tot esse
philosophiae partes, quot sint usiae, valde sane obscurum atque
anceps est. Utrovis namque modo accipiatur, difficultates non
minimas habet. Nam si substantiae significatione intelligatur,
non plures quam duae philosophiae erunt. Duas enim substan-
tias ipsae Philosophiae libro 4. capite 1. constituit:
9
Si ergo non est
alia aliqua substantia, praeter eas quae natura constant, physica fuerit
prima scientia, si vero est aliqua substantia immobilis etc.
Atque hac
ratione primam scientiam statuit theologiam. Cum ergo praeter
has duas substantias nullam tertiam esse dicat, cur mathemati-
cen tertiam scientiam facit et
Philosophiae
libro 4. et
Sophiae
libro
3.? Quod si ad substantiarum numerum scientiarum numerus
8
ἐκεῖνο δὲ φανερὸν, ὅτι ὁ πρώτως, καὶ ἁπλῶς ὁρισμὸς καὶ τὸ τί ἦν
εἶναι τῶν οὐσιῶν ἐστίν. οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ τῶν ἄλλων ὁμοίως ἐστί ͵ πλὴν
οὐ πρώτως. [ARIST. Metaph. 1030b.4–7]
9
εἰ μὲν οὖν μὴ ἔστι τις ἑτέρα οὐσία παρὰ τὰς φύσει συνεστηκυίας͵
ἡ φυσικὴ ἂν εἴη πρώτη ἐπιστήμη. εἰ δ΄ἔστι τις οὐσία, ἀκίνητος etc.
[ARIST.
Metaph.
1026a.27–29]
10
15
20
25
1...,308,309,310,311,312,313,314,315,316,317 319,320,321,322,323,324,325,326,327,328,...350
Powered by FlippingBook