Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 328

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
236
non considerantur; sed si sui muneris ea efficere velit, necesse est
ut abstractione utatur, alioquin physicae sunt contemplationis,
ita numeri harmonici, nisi abstrahantur, mathematici non erunt.
In materia vero considerati, absque dubio physici sunt philo-
sophi. [224] Non est ergo musica recte sub mathematicum genus
ducta, quemadmodum nec perspectiva, nec mechanica, nec ar-
chitectura, nec aliae quaedam. Sed haec obiter, non tamen sine
utili connexione sint huc interiecta.
Mathematicam non recte locatam
inter Theologiam et Physicam
[in margine]
Quibus hoc sane adiiciatur, mathematicam hac ratione, cum
scientia non sit, non recte madiam, inter theologiam ac physicam
ab Aristotele locatam; qui
Philosophiae
lib. 4. ca. 1. eam rem his
explicavit:
20
Physica enim circa separata
v
quidem, sed non immobi-
lia; mathematices autem, quaedam circa immobilia quidem, non tamen
forte separata, sed ut in materia; prima vero circa separata et immobi-
lia.
Libro quoque
Sophiae
3. cap. 6:
21
Physica sane circa motus prin-
cipium habentia in se est, mathematica autem contemplativa quidem
circa manentia quaedam ipsa est, sed non separata. Circa separatum
vi
ergo ens et immobile alia ab his ambabus scientiis est quaedam, si modo
existit aliqua substantia talis, dico autem separata et immobilis.
Sub-
20
ἡμὲν γὰρφυσικὴπερὶ χωριστὰ [ἀχώριστα] μὲνἀλλ΄ οὐκἀκίνητα͵
τῆς δὲ μαθηματικῆς ἔνια περὶ ἀκίνητα μὲν οὐ χωριστὰ δ’ ἴσως ἀλλ΄
ὡς ἀν ὕλῃ. ἡ δὲ πρώτη καὶ περὶ χωριστὰ καὶ ἀκίνητα. [ARIST. Metaph.
1026a.13–16]
21
ἡ μὲν οὖν φυσικὴ περὶ τὰ κινήσεως ἔχοντα ἀρχὴν ἐν αὑτοῖς
ἐστίν͵ ἡ δὲ μαθηματικὴ θεωρητικὴ μὲν καὶ περὶ μένοντα τὶς αὕτη͵ ἀλλ΄
οὐ χωριστά. περὶ τὸ χωριστὸν ἄρα {ὂν} καὶ ἀκίνητον ἑτέρα τούτων
ἀμφοτέρων τῶν ἐπιστημῶν ἔστι τις͵ εἴπερ ὑπὲρ ὑπάρχει τις οὐσία
τοιαύτη͵ λέγω δὲ χωριστὴ καὶ ἀκίνητος. [ARIST. Metaph. 1064a.30–35]
v
corr. ex inseparata
vi
corr.
ex
separatam
5
10
15
20
1...,318,319,320,321,322,323,324,325,326,327 329,330,331,332,333,334,335,336,337,338,...350
Powered by FlippingBook