Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 338

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
246
conexione dicta sunto, qui mathematicam quoque, quam Aver-
roes
xi
tamen inter inventas ab Aristotele scientias non connume-
ravit, in discussionem vocavit, ne scilicet a nobis quicquam esset
praetermissum, quod in hanc rem afferri posset.
Artes Mathematicae ante
Aristotelem inventae
[in margine]
Fuisse autem mathematicas in Aegypto a sacerdotibus in-
ventas ipse tradit Aristoteles 1.
Sophiae
ca. 1:
37
Quare circa Aegyp-
tum mathematicae primum artes constitutae sunt: ibi enim permissum
est otiari sacerdotum genus.
Plato autem 7.
Reipublicae
quatuor ce-
lebrat: arithmeticam, geometriam, stereometriam (quam tamen
non fuisse a quoque exercitam dicit) et astronomiam. Musicam
vero lib. 3. tractaverat. Videtur itaque omnes hae quae sunt ma-
thematicae appellatae ante Aristotelem repertae. Plato namque
eo loco arithmeticam statuit, eiusque, uti etiam alibi, duas species
facit: logisticem et arithmeticem, mirisque laudibus provexit.
xii
Quam et Philippus Opuntius, eius auditor in
Epinomi
celebravit.
Archytas quoque senior in quantitatis praedicamento primam
inter mathematicas collocat, multi quoque Pythagoreorum de
arithmetica scripserunt. Timaeus et eum secutus Plato ex arith-
meticis animae essentiam conflavit. Pythagoras ipse omnia entia
numeris constare affirmavit quod ab Hermete, ut diximus antea,
in Graeciam transfretavit. Contra quod tamen dogma Aristoteles
sese opponens et suum ipsius et aliorum mortalium multorum
ingenia torsit et duobus
Sophiae
ultimis libris et aliis disputatio-
nibus ad id dicatis.
37
διὸ περὶ Αἴγυπτον αἱ μαθηματικαὶ πρῶτον τέχναι συνέστησαν.
ἐκεῖ γὰρ ἀφείθη [ἐφείθη] σχολάζειν τὸ τῶν ἱερέων ἔθνος [γένος].
[ARIST. Metaph. 981b.23–25]
xi
corr. ex Averrois
xii
corr. ex vexit
5
10
15
20
25
1...,328,329,330,331,332,333,334,335,336,337 339,340,341,342,343,344,345,346,347,348,...350
Powered by FlippingBook