Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 342

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
250
5
et de aliis stellis dicunt qui antiquitus observarunt per plurimos annos
Aegyptii et Babylonii, a quibus multa argumenta habemus de singulis
stellis.
Astrologiam apud Aegyptios exercitam fuisse Proclus lib.
1.
Commetariorum in Timaeum
in hanc sententiam scribit:
Graeco-
rum enim antiquissima proponens sacerdotibus inducit eos in sermo-
nes de antiquitate qua eximie participes sunt Aegyptii, per puritatem
aeris caelestia speculantes sine impedimento.
Sed idem Proclus loco
eodem ex testimonio Iamblichi atque Hipparchi antequam apud
Aegyptios ab Assyriis exercitam asserit, qui non septem ac vigin-
ti myriadas annorum observarunt, sicuti Hipparchus dixerat, sed
etiam totas convolutiones et periodos septem mundi domino-
rum, memoriae prodiderunt. Et videtur sane antiquior Assyrio-
rum astrologia fuisse Iosepho quoque lib. 1. cap. 8. attestante. Ait
enim Berosum dicere de Abrahamo, cuius nomen subticuit:
Post
diluvium autem, decima aetate apud Chaldaeos fuit quidam iustitiae
cultor, vir magnus et caelestium peritus.
De quo videtur intellexisse
etiam Orpheus
:
39
Nisi unigenitus quidam propago ex tribu superne
Chaldaeorum. Sciens enim erat astri profectionis
Et sphaerae motus circa terram ut oriatur.
Idem quoque Iosephus lib. 1. ca. 8.
xiii
tradit Abramum in
Aegyptum profectum cumque sacerdotibus congressum, eos et
arithmeticam et astrologiam docuisse, ob has igitur, ait, disputa-
tiones admirabilis factus est. Cumque magnam, tam intelligendi,
quam eloquendi docendique facultatem prae se ferret, arithme-
ticam astronomiamque benigne illis communicavit. Nam ante
Abrami ad ipsos adventum Aegyptii rudes erant huiusmodi di-
sciplinarum, quae a Chaldaeis ad Aegyptios profectae, hinc ad
Graecos tandem pervenerunt. Apud quos Thales itidem primus
videtur fuisse astrologus dicente Laertio:
Videtur secundum quo-
39
εἰ μὴ μονογενής τις ἀποῤῥὼξ φύλου ἄνωθεν / Χαλδαίων· ἴδρης
γὰρ ἔην ἄστροιο πορείης / καὶ σφαίρης κίνημ’ [κινήματ’] ἀμφὶ χθόνα
ὡς περιτέλλει. [Ps.–AUCT. HELLENISTAE, Fragm. d 56–59]
xiii
corr. ex lib. 9. ca. 1.
10
15
20
25
30
1...,332,333,334,335,336,337,338,339,340,341 343,344,345,346,347,348,349,350
Powered by FlippingBook