Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 340

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
248
Thales Milesius primus geometer
[in margine]
Geometriam quoque multi ante Aristotelem in Graecia exer-
cuerunt, quorum ipse Brysonis, Antiphontis et Hippocratis me-
minit. Nominantur quoque a Proclo multi commentariis suis in
Euclidem; [226] inter quos Thales Milesius primus Graecorum
geometra statuitur. Is eam scientiam ex Aegypto in Graeciam
transtulit, uti Laertius in eius vita scripsit eumque plurimum
provexisse ea, quae Euphorbus Phryx invenerat. Quod et Proclus
li. 2. eorundem commentariorum attestatur. Post quem Ameti-
stum, Stesichori poetae fratrem nominat aitque in geometria val-
de celebrem fuisse. Post quos, eadem tamen aetate Pythagoras
iunior aliquanto, ex eodem Aegypto locupletiorem eam attulit,
atque, ut ait Proclus, in formam disciplinae liberalis transfor-
mavit, sublimius principia eius contemplatus et immaterialiter
atque intellectualiter theoremata pervestigans. Post Pythagoram
commemorat Anaxargoram Clazomenium et Oenipidem Chium
et Theodorum Cyrenaeum et Hippocratem itidem Chium, qui
primus elementa conscripsit. Post hos Plato fuit qui maximum
incrementum effecit, ut acciperent tum alia mathemata, tum geo-
metria. Eodem cum Platone tempore floruerunt Leodamas Tha-
sius, Archytas Tarentinus et Theaetetus Atheniensis et Neoclitus
et Leo eius auditor et Eudoxus Gnidius et Amyclas Heracliotes,
Platonis auditor, et Menechmus Eudoxi discipulus et Dinostra-
tus eius frater et Thendius Magnes et Cycicenus Atheniensis et
Hermotimus Colophonius et Philippus Metaeus. Hi omnes Ari-
stotele vel antiquiores vel coaetanei fuere, qui multa praeclara
in geometria et invenere et conscripsere. Aristoteles tamen uti
mathematicus illis a Proclo non adnumeratur; sed si quae de ea
tractavit, vel per exempla, ut
Analyticis
, vel dogmate, uti
Mecha-
nicis
, ex aliorum doctrinis ac cum his consentiens fecit.
Quod etiam in astrologia videtur fecisse 2. li.
De caelo
cap.
12. dum ex aliorum sententia de stellis scripsit:
38
Similiter vero
38
ὁμοίως δὲ καὶ περὶ τοὺς ἄλλους ἀστέρας λέγουσιν οἱ πάλαι
τετηρηκότες ἐκ πλείστων ἐτῶν Αἰγύπτιοι καὶ Βαβυλώνιοι͵ παρ΄ ὧν
πολλὰς <πολλὰς> πίστεις ἔχομεν περὶ ἑκάστου τῶν ἄστρων. [ARIST.
Cael. 292a.7–9]
10
15
20
25
30
5
1...,330,331,332,333,334,335,336,337,338,339 341,342,343,344,345,346,347,348,349,...350
Powered by FlippingBook