Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus secundus (Liber I-IV) - page 324

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. II, L. IV
232
25
5
neque haec secunda scientia est, sed tertia; illa vero secundum
occupat locum.
Quod si ex substantiarum harum numero scientiae sunt con-
stituendae, iam illa, quam initio primi
Philosophiae
proponit:
18
Est
scientia quaedam quae contemplatur ens uti ens est quae huic insunt
per se,
de scientiarumnumero reiicietur; ens enimnon substantias
solum sed multo plura accidentia compraehendit. Nulla ergo ac-
cidentium scientia erit, neque entis, neque illi inexistentium per
se; frustranea ergo omnis per se enti inexistentium atque entis
ipsius 8. integris libris persecutio.
Eadem ratione mathematica, quae quanti, accidentis scilicet
est, non amplius scientia fuerit, nedum tertia, seu potius media et
secunda, sicuti et libro
Philosophiae
quarto capite primo et tertio,
Sophiae
capite sexto, constituerat. Mathematica enim accidens,
quantitatem, non substantiam, meditatur. Inde recta ratione a
Platone nono
Reipubublicae
de scientiarum subselliis est eiecta.
At Aristoteles praeceptori, uti in omnibus quibus potuit sese op-
poneret, mathematum subiecta genera duobus integris
Sophiae
libris pernegavit substantias esse, nihilominus eas esse scientias
statuit; non satis, ut apparet, memor se secundum substantiarum
numerum scientiarum numerum constituisse. Quod, si mathe-
matica ratione hac Platonica et priore illa Aristotelica, a scientiis
secludatur, tunc eae, quae maxime et visae et habitae et traditae
ab omnibus pro certis, veris, ac solis scientiis sunt, arithmetica et
geometria, scientiae amplius non erunt.
Nam quod musicam et astrologiam Archytas et alii Pytha-
gorei et plerique aliarum sectarum philosophi et Aristoteles ipse
tertio
Analytico
illis duabus subalternas scientias statuerint, non
videtur multa cum ratione factum. Nam astrologia, quo signifi-
catu ab eis recipitur, non quantitatem caeli metitur, sed motio-
nes contemplatur. Motus autem quantus non nisi per accidens
est, per se autem ac primario actio et passio est, praedicamen-
tis longe aliis quam quantitatis comprehensus. Non ergo recte,
geometriae subalterna est astrologia, nec inter mathematicas nu-
18
ἔστιν ἐπιστήμη τις, ἣ θεωρεῖ τὸ ὂν ᾗ ὂν καὶ τὰ τούτῳ ὑπάρχοντα
καθ΄ αὑτό. [ARIST. Metaph. 1003a.21–22]
30
10
15
20
1...,314,315,316,317,318,319,320,321,322,323 325,326,327,328,329,330,331,332,333,334,...350
Powered by FlippingBook