Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 98

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
432
10
30
ponitur. Opus ergo est, ut mistum ingrediatur, ita ut caeteris
inexistentibus uniatur. Est enim mistio, ait magister,
unio alte-
ratorum
. Unire autem nequit, nisi appropinquet primo, deinde
contingat, tangendo agat et patiatur, agendo et patiendo altere-
tur, alteratum aliis uniatur. Hoc enim est dogma principis primo
De ortu
.
Necesse est ergo, si propinquare huc vult, loco moveatur, de
sphaera sua digrediatur, ad miscenda descendat, miscenda au-
tem omnia in terra et aqua sunt ex praeceptoris traditionibus:
in aere non nisi imperfecta, in coelo nulla. Aer autem et aqua et
terra infra ignem illum collocantur. Descendat ergo necesse est
ignis ille, si cum reliquis misceri vult. Quomodo ergo descen-
dit? Vimne suae naturae sibi ipsi infert? Natura sua sursum, ait
Aristoteles, movetur. Quo ergo modo ad mistionem inferorum
horummovebitur? Naturane an vi coactus? Neque enim alio ullo
motu quidquammovetur, nisi quis novus nobis Simplicius affin-
gat illud
secundum naturam
.
Concedamus in praesentia istud figmentum. Et rogemus
effectorem, spontene sua id agat ignis an alterius impulsu? Si
sponte propria, tum dabitur igni consilium, electio, ratio, anima.
Quae tamen omnia elementis omnibus magister denegavit. Im-
pulsu ergo alterius. An vi naturae providentis? An ratione atque
impetu coeli? Asseruit Simplicius aliique Aristotelici rotationem
coelestem secum rapere et ignis sphaeram et aeris partem, quae
altissimis montibus supereminet, atque in gyrum agere eumque
motum secundum naturam vocavere non concedente ac recla-
mante praeceptore, qui 3.
De coelo
sic scripsit:
38
Etsi multi sint
praeter naturam secundum naturam unus, secundum naturam enim
simpliciter, praeter naturam vero habet multos unumquodque
. Qui-
bus verbis sane Simplicii figmentum uti abortum reiicietur, idem
38
καὶ εἰ πολλαὶ αἱ παρὰ φύσιν͵ τὴν κατὰ φύσιν μίαν· κατὰ φύσιν
μὲν γὰρ ἁπλῶς͵ παρὰ φύσιν δ΄ ἔχει πολλὰς ἕκαστον. [ARIST. Cael.
300a.25–27]
25
5
15
20
1...,88,89,90,91,92,93,94,95,96,97 99,100,101,102,103,104,105,106,107,108,...314
Powered by FlippingBook