Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 92

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
426
20
25
10
Sed etiam instabunt. Quid igitur fumus, exhalatio, mater
flammae nonne ascendit? Si concedam, quid concludetur? Hoc
scilicet fumus ascendit, ergo fumi sphaera sursum est. Placetne
conclusio haec? Quid ni placeat illis, quandoquidem fumus nil
aliud est, inquient, quam ignis.
Duos ignes ex Theophrasto antea non recusarunt, anthraca
et flammam, tertium lumen reiecerunt, nunc ipsi tertium addunt
melioris notae, tenebricosum. Cur id? Nempe quod sit ignis non
actu, sed potentia: at vestis mea potentia est ignis, ergo vestis
mea est ignis. Aient potentia proxima, ut elenchum fugiant, aiam
ego, pulvis pyrius potentia proximiore est ignis: ergo hic quar-
tus est ignis, bitumen citius, oleum item citius quam fumus hu-
midi ligni accenditur, ergo bitumen et oleum quintus et sextus
iam sunt ignis, ergo horum etiam sphaerae alicubi sunt. Fumus
vero in aerem ascendit, quotidie nec semper accenditur. Ergo aer
potius fumus est quam ignis; nam etiam si in aere accendatur,
in aere quoque extinguitur. Ex fumi ergo ascensu recte conclu-
demus fumi sphaeram in aere esse, non autem ignis sphaeram
supra aerem esse.
Tot ergo sensus testimoniis, tot rationibus a sensu ductis,
tot Aristotelicis edictis, tot absurditatibus impossibilitatibus
reiiciatur e natura rerum, ignis ista sphaera chimerica quidem
longe magis quam sit materia illa prima, quam sit privatio pro
rerum principio constituta. Nam praeter tot rationes ociosa, tam
nobilem tantamque regionem occuparet. Nihil enim in univer-
so operabitur, frustra ibi circumvoletur, ac praeter naturam. Id
vero non est in Aristotelica philosophia, non in alia ulla meliore
concedendum.
Etenim quid aiemus eam sphaeram vel elementum totius
mundi esse, vel corpus frustraneum esse omnino? Istiusmodi
esse nemo Peripateticorum, nemo hominum concedet. Elemen-
tum ergo esto. Et si elementum sit, et compositionis universi et
mistionis inferiorum elementum necesse est esse. Nam et tria re-
liqua talia sunt, ex Peripati philosophia et ex elementi definitione
5
15
30
1...,82,83,84,85,86,87,88,89,90,91 93,94,95,96,97,98,99,100,101,102,...314
Powered by FlippingBook