Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 88

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
422
10
30
addita caliditate, siccitate, levitate ascendere non potest? Additis
atque auctis ascensionis causis non ascendit absque causis hisce
ascendit? Quis hoc monstrum non horrescat? Aut saltem non ri-
deat? Ascendat maxime culinaria flamma, facinaria, aliae ullone
umquam tempore ad sphaeralem ignem perveniunt?
Non est hominum memoriae proditum (liceat et nobis quod
licuit Aristoteli, coeli aeternitatem ex hac memoria argutari), se-
cure concludemus ergo, quia id non sit memoriae proditum, nul-
lam flammam illuc usque ascendere: nullum ergo ibi esse ignem
flammae congenerem, nullum ignis totum. Cur enim natura
flammae noverca fuit, reliquis elementorum partibus mater? Si
gleba descendat, aut gutta, certe et secure et cito ad totum suum
perveniret? Si aeris pars aliquando descendat intra aquam aut
terram perruptis etiam montium obicibus ingentibus ad suum
totum evolabit, flamma autem maxima potentissimi ignis ma-
xima pars non perfringet tenuissimam aerem, frigiditatem non
depellet et ad suum totum ire prohibebitur? Hoc desiderium a
natura et minimis et maximis flammis inditum semper frustrabi-
tur? Numquamne suo fine fruetur?
Quomodo ergo Aristotelica doctrina docet nullam in natura
potentiam esse, quae aliquando ad actum non perveniat: nihil a
Deo naturaque rebus inditum, quod frustra sit. At si flamma nul-
la, vel subterranea, vel superterranea, neque aerea evaserit, aut
potuerit, aut possit, aut poterit ad sphaeralem ignem ascende-
re, nonne omnes fine suo frustrantur? Nonne potentiam habent,
qua numquam fruentur? Si haec in natura, si in Aristotelis phi-
losophia absurda atque impossibilia sunt: ea quoque talia sint,
unde haec sequuntur necesse est. Ea autem sunt ascensus flam-
mae (non quidem absolutae, ascendunt enim pleraeque), sed hoc
addito ut toti igni se coniungant. Ex quo et hic finis frustraneus
ascensionis eius negandus et ignis ille sphaericus negandus, nisi
aliis aut rationibus aut sensibus commonstretur.
5
15
20
25
1...,78,79,80,81,82,83,84,85,86,87 89,90,91,92,93,94,95,96,97,98,...314
Powered by FlippingBook