Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 96

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
430
5
tra rationem propriam, contra leges, contra edicta propria entia
multiplicantur?
Quatuor ergo sunto et non quinque universi huius composi-
tionis elementa. Quatuor enim satis superque sunt. Coelum lu-
mini et calore manifestis pater est omnis generationis. Aer vehi-
culum eorundem atque instrumentum est. Aqua et terra mater.
Ignis ille neque manifestis, neque occultis qualitatibus usui est
generationi, non vehiculo, non instrumento, non denique matre.
Quid ergo ibi frustratorius residet? Ut scilicet nobis magna ne-
gotia praebeat delirantibus salvare, quomodo illi motus in cir-
cuitum raptu lunaris orbis conveniat, non natura, non praeter
naturam, sed quodam praeter haec secundum naturam, quem
acuties Simpliciana reperit, ut posterorum ingenia torqueret con-
tra Aristotelis praescripta, qui nullos praeter duos repererit in
elementis motus: naturalem vel [447] violentum.
Facessat ergo de eo loco, hoc quidem merito, quod non sit
compositionis universi elementum. Facessat etiam secundo illo,
quod non sit mistionis elementum. Nam si mistionis elementum
esse vellet, oporteret eum mistum ingredi. Sic enim elementum
definiebatur? Elementum dicitur, ex quo primo inexistente com-
10
15
20
1...,86,87,88,89,90,91,92,93,94,95 97,98,99,100,101,102,103,104,105,106,...314
Powered by FlippingBook