Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 86

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
420
25
10
5
30
tor ostendant, tunc securius ridebo, non eos quidem, sed ignem
illum omnia permiscentem, nullibi se ostendentem. Si vero nec
descendentem illum ignem, neque hanc flammam ad eum ascen-
dentem demonstraverint, secure et libere, non ignem illum am-
plius, sed eos ridebo, qui nullis sensibus id commonstrent, nullis
inductionibus, nullis demonstrationibus, obstinate tamen, contra
sensum, contra eorum principis edicta ac iussa id contendant.
At, inquient, adhuc flamma ascendit: quis hoc neget?
Negabo equidem ego sensu testimonium praebente. Affe-
ram cometas multos, circulariter motos, prope [445] nullum sur-
sum elatum, sunt tamen in supremo aere accensi, cui proximum
ignem illum fingunt. Cur ergo de proximo loco, ad suum totum
non sese receperunt? Columnae, lanceae, candelae, titiones, tra-
bes, quas vocant, in aere accensae, cur numquam ascendunt il-
luc ad suum totum, sed vel transversim, vel deorsum volitant.
Caprae vario motu, huc, illuc saliunt? Dracones, stipulae, cerei,
portae coeli non sursum evolant? Sed in media vel etiam infima
aeris regione consumuntur? Fulmina sideraque volantia ad ter-
ram praecipitia feruntur? Flamma illa, quae ab hinc paucis annis
totam insulam Iaial in Atlantico concremavit, ab aere descendit,
et is ignis, qui item hoc anno Venetorum accendit navale. Quae
infortunia sane non evenissent, si flammae sursum ascenderent.
Aliquid argutiarum excogitabunt: eas quae deorsum ferun-
tur, ab aeris frigiditate impediri saepe, ut sursum ferantur: saepe
deorsum impelli. At quae exhalatione, calida scilicet et sicca, in
calida superna regione accenduntur, nullo ibi frigore prohiben-
tur. Cur ergo ad ignem non evolant? Deinde reddant rationem.
Exhalatio calida et sicca, a terra, perterebratis prima et secunda
aeris frigidissimis regionibus, ad tertiam usque antequam in-
flammetur ascendere potest. Cur post inflammatam addito igne,
15
20
1...,76,77,78,79,80,81,82,83,84,85 87,88,89,90,91,92,93,94,95,96,...314
Powered by FlippingBook