Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 90

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
424
10
5
Sed cur flamma ascendit? Inquient, da tu rationem: quia,
inquam, mater eius exhalatio ascendit, prout quando mater de-
scendit, descendit et ipsa. Et quando illa oblique fertur fertur et
haec motu eodem. Hinc esse aiam tam varios flammarum subli-
mium discursus. Sic enim vos quoque et princeps vester, quando
primo
Meteoro
sic scripsit:
36
Utrum sicuti sub lucernis posita exhala-
tio a superiore flamma accendit lucernam inferiorem
.
Liceat ergo exemplo vestro secure ita argumentari: flamma
ascendit, ergo ignis sphaera sursum est. Flamma descendit, ergo
ignis sphaera deorsum est. Flamma oblique fertur, ergo ignis
sphaera oblique sita est. Cur ergo validius argumentum puta-
tis esse ignis sphaeram sursum esse, flammae nostratis ascen-
sum, quam syderis volantis descensum, quam caprae ardentis
obliquam saltationem, ignis sphaeram deorsum esse atque etiam
obliquam in medio aere esse? Inquient, quia ascensus ille na-
turalis est, descensus non naturalis est. Nequaquam id, viri sa-
pientes. Sed si exhalatio syderis a capite inferiore accensa primo
esset, stella ascenderet, capra e contraria ferretur obliquitate, si
contrario a capite, fumus accenderetur, ita nostras flamma, si fu-
mus primo a superiore parte accenderetur, deorsum ad lignum
curreret, quod saepius et sponte et [446] studio nostro fit, dum
fumus superiore parte accenditur ut a flammula, flamma ad can-
delam, ad lignum decurrit, quam rem Aristoteles loco modo al-
lato explicavit.
Accidentalis ergo est flammarum et ascensus et descensus et
obliquitas. Non ergo licet ex accidentali ascensu ignis sphaeram
sursum esse argumentari. Et si liceat ex ascensu, licebit etiam ex
descensu eam esse deorsum, et ex obliquitate esse oblique posi-
tam.
36
πότερον ὥσπερ ἡ ὑπὸ τοὺς λύχνους τιθεμένη ἀναθυμίασις ἀπὸ
τῆς ἄνωθεν φλογὸς ἅπτει τὸν κάτωθεν λύχνον [ARIST. Mete. 342a.3–5]
15
20
25
1...,80,81,82,83,84,85,86,87,88,89 91,92,93,94,95,96,97,98,99,100,...314
Powered by FlippingBook