Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 82

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
416
10
5
sensum et negligentes ipsum, tamquam oporteat rationem sequi
. Quo-
niam sensum neglexerit ipse et Ocellus putantes oportere dari
locum rationi coniugationibus illis qualitatum, quod quidem:
33
In rationibus sane videntur haec accidere, sed in rebus furori simile est
ita opinari
.
Sed promiserant sensibus nostris sphaeram ignis ostensu-
ros ignium sublimium accensione, ascensioneque nostratis ignis
eo, nunc rationis argumenta supponunt. Non hoc est profecto
principia a sensibus sumere. Neque enim sensu sphaeram illam
igneam aspicimus, neque hanc flammam illius esse partem, quia
genita sit in culina nostra, in specubus subterraneis, neque eam
umquam illuc ascendere conspeximus. Quae ergo haec est ar-
gumentatio? Si hae flammae partes illius essent, illi aliquando
haesissent, huc delapsae aliquando essent et apud nos nobis vi-
dentibus, attrectantibus, ex lignis nostris, ex materiebus sub terra
genitis, locis tanto intervallo ab illa sphaera, ut aiunt, distanti-
bus. Si pars illius ignis haec flamma esset, necesse est eam toti vel
antea adhaesisse, vel adhaesituram aliquando. Non antea, quia
gignitur apud nos (ut loquuntur) de novo. Non postea haerebit,
quia dum ascendit, non perdurat nobis videntibus, ut gignitur
hic, ita etiam extinguitur, neque ullo eadem manet tempore do-
cente hoc ipsum istarum doctrinarum doctore 2.
Meteoro
, capi-
te 2:
34
Flamma namque propter continuum humidum et siccum, quae
transmutantur, gignitur et non nutritur, non enim eadem existens per-
manet ullum tempus, ut ita dicam
.
Quo igitur pacto, si flamma continue gignitur et non eadem
permanet ullo tempore, sed continue corrumpitur, pars sphae-
rae aut fuit, aut erit? Unde prius oportuit eam descendisse, ali-
quo tempore in lignis, in bitumine latitavisse, modo inde secerni
atque illuc revolare, quorum omnium prorsus nullum ullo sen-
su, nec etiam a sensu ducta ratione comprehenditur.
33
ἐπὶμὲντῶνλόγωνδοκεῖ ταῦτασυμβαίνειν͵ ἐπὶ δὲτῶνπραγμάτων
μανίᾳ παραπλήσιον εἶναι τὸ δοξάζειν οὕτως· [ARIST.GC 325a.17–19]
34
ἡ μὲν γὰρ φλὸξ διὰ συνεχοῦς ὑγροῦ καὶ ξηροῦ μεταβαλλόντων
γίγνεται καὶ οὐ τρέφεται (οὐ γὰρ ἡ αὐτὴ οὖσα διαμένει οὐδένα χρόνον
ὡς εἰπεῖν)͵ [ARIST. Mete. 355a.9–11]
15
20
25
30
1...,72,73,74,75,76,77,78,79,80,81 83,84,85,86,87,88,89,90,91,92,...314
Powered by FlippingBook