Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 76

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
410
suum recipiat, ubi quiescat, nimirum ne misellus ab universitate
sua procul et destitutus aut vagari cogatur, aut etiam emori.
In nostratis ergo ignis indagationem descendamus. Quid
igitur dicitur? Ignis nostras
ii
sursum tendit, ergo ignis sphaera
super aerem sita est. Quae est haec argumentatio, ex quo loco
seu elencho ducta? Demonstratio certe non est. Si sit elenchus,
sit iam actum de ignis sphaera. Sed si de topica sumpta, probabi-
lem, non necessariam hanc sphaeram nobis facit.
Sed ne in ambiguo atque aequivoco versemur, primum quae-
ro, de quo nostrate igne intelligant, namnonuniusmodi habemus.
Theophrastus, charissimus Aristoteli discipulus triplicem tradit
Platonem ac Timaeum ac forte praeceptorem aliquo loco secutus,
ἄνθρακα, φλόγα, φῶς
,
carbonem, flammam, lucem
. Puto Aristote-
licos istos nostrates, hoc tertium invito etiam Theophrasto, quem
de nomine vix norunt, non recepturos duos priores negare existi-
mo non ausuros. Quid igitur dicent? Carbonem esse vel partem
vel speciem sphaeralis ignis? Si negent, iam non duae, sed una
est pars ignis. Si affirment, cur ergo carbones ad totum suum, ad
genus proprium non ascendunt? Quid ergo fratres [443] gemini
uno partu nati, anthrax et flamma, senior etiam anthrax non erit
portio ignis, illius flamma erit? Unde haec disparitas? Inquient
sane, quia anthrax gravis est, ideo non ascendit. Quid nos docent
modo? Si ignis traditione principis levis est sui natura, quomodo
nunc ignem gravem repererunt? Certe, alterutrum est necessario.
Si anthrax ignis est, levis etiam est. Si levis non est, ignis non est.
Eligent opinor ignem non esse, interrogo ego: quid est anthrax?
Respondebunt, credo, est lignum ignitum.
ii
Corr. ex nostra
5
10
15
20
25
1...,66,67,68,69,70,71,72,73,74,75 77,78,79,80,81,82,83,84,85,86,...314
Powered by FlippingBook