Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 68

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
402
25
10
5
sphaeralem ignem existimat Peripatus, non ignem esse, sed aeris
partem calidam et siccam, et veluti ignem potentia, non actu.
Sed sequentibus aliter exponit:
21
Quod vero in loco sursum non
conficiantur nubes, hanc oportet causam esse existimare, quod non
sit aer solum, sed magis ignis
. Non absolute ignis ait, sed magis
ignis quam aer, cum tamen esse aerem priore loco dixisset et non
ignem. In qua sententia persistens capite sequenti sic iterum scrip-
sit:
22
Primo quidem sub circularem lationem est calidum et siccum,
quod dicimus ignem. Caret enim nomine id, quod commune est omni
fumosae exhalationi, nihilominus quia maxime praeter caetera corpora
aptum est tale corpus accendi, ita necesse est uti nominibus
. Quibus
verbis corpus illud ignem revera non esse affirmat, sed ita vo-
cari ex carentia nominis et praeterea id esse, quod accenditur,
non autem aliud in eo, quod statim subiectis verbis etiam indicat,
cum ait:
23
Sub hac vero natura est aer, oportet autem cogitare veluti
hypeccauma, hoc quod nunc ignem appellavimus, extensum esse circa
terrae sphaeram ultimum, ita ut parvam motionem sortitum, inflam-
metur saepe veluti fumus
.
Ex hisce ergo locis corpus illud, seu natura proxima supra
aerem, ait Aristoteles, non est ignis, etiamsi nos ita ex consuetu-
dine, ex necessitate, ex proprii nominis carentia ignem vocemus,
sed est pars quaedam aeris calida et sicca, exhalatio quaedam ve-
luti fumus, fumosa, potentia ignis et magis ignis quam aer, quod
ob parvum motum facile accendatur. Contraria ergo est doctrina
haec priori illi doctrinae, quae ignem verum ibi collocabat. Si in-
21
τοῦ μὲν οὖν ἐν τῷ ἄνω τόπῳ μὴ συνίστασθαι νέφη ταύτην
ὑποληπτέον αἰτίαν εἶναι͵ ὅτι οὐκ ἔνεστιν ἀὴρ μόνον ἀλλὰ μᾶλλον
{οἷον} πῦρ. [ARIST. Mete. 340b.29–32]
22
πρῶτον μὲν γὰρ ὑπὸ τὴν ἐγκύκλιον φοράν ἐστιν τὸ θερμὸν
καὶ ξηρόν͵ ὃ λέγομεν πῦρ (ἀνώνυμον γὰρ τὸ κοινὸν ἐπὶ πάσης τῆς
καπνώδους διακρίσεως· ὅμως δὲ διὰ τὸ μάλιστα πεφυκέναι τὸ τοιοῦτον
ἐκ καίεσθαι τῶν σωμάτων οὕτως ἀναγκαῖον χρῆσθαι τοῖς ὀνόμασιν)͵
[ARIST. Mete. 341b.13–18]
23
ὑπὸ δὲ ταύτην τὴν φύσιν ἀήρ. δεῖ δὴ νοῆσαι οἷον ὑπέκκαυμα
τοῦτο ὃ νῦν εἴπομεν πῦρ περιτετάσθαι τῆς περὶ τὴν γῆν σφαίρας
ἔσχατον͵ ὥστε μικρᾶς κινήσεως τυχὸν ἐκκαίεσθαι πολλάκις ὥσπερ
{τὸν} καπνόν· [ARIST. Mete. 341b.18–21]
15
20
1...,58,59,60,61,62,63,64,65,66,67 69,70,71,72,73,74,75,76,77,78,...314
Powered by FlippingBook