Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 70

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
404
5
quiant salvatores, ut eum salvent, at multo pluribus locis ignem
absolute vocavit illam substantiam. Quid faciamus huic homini,
qui non simplici atque aperto modo, sed variis ac versicoloribus
universam suam philosophiam tractavit atque contradicentibus?
Quod clare 6. praecedentibus libris constitit et sequentibus non
minus constabit. Si aiant iterum, negat locis his eum esse ignem
talem, qualis est hic noster, qui est
ὑπερβολὴ θερμοῦ καὶ οἷον
ζέσις
24
excessus calidi, et veluti ebullitio
, videant quid agant. Con-
cidit enim aliud illud argumentum, quo adstruunt ibi esse ignis
sphaeram, quoniam hic nostras ignis ad suum congenerem illuc
semper ascendere nititur. Namque si ille talis non est, qualis hic,
non est cur hic illuc ascendat. Deinde ignis sphaeralis, si in sum-
mo est calidus, ut docuit Aristoteles, cur negemus ei
ὑπερβολὴν
θερμοῦ
,
excessum caloris
? An forte rem aliam ostendent calidio-
rem? Qua ratione Aristoteles rationem hanc attulit, ut negaret il-
lum esse ignem, quia ignis sit excessus calidi? Non ergo sibi con-
stet Aristoteles vel negando, vel affirmando illum esse ignem.
Quid nos? Negamus ibi esse ullum ignem, non corpus cali-
dum et siccum summe, non aeris partem calidam et siccam, non
exhalationem, quae potentia sit ignis, quae magis sit ignis, quam
aer. Negatio haec sufficiat ad ignem eo loco eiiciendum, quando
ex lege Peripati neganti non incumbit onus probandi, sufficiat
multo magis authoritate Aristotelica, negantis ignem eum esse,
ac multo maxime, eversis rationum Aristotelicarum fundamen-
tis, nisi scilicet validioribus argumentorum viribus ille ignis ad-
struatur.
Conabuntur Aristotelici eum construere duabus rationibus,
uti credunt, a sensu ipso ductis. Altera scilicet, quod cometae,
caprae saltantes, trabes, alii sublimes ignes fiunt in ea regione,
24
[ARIST. Mete. 340b.23]
10
15
20
25
1...,60,61,62,63,64,65,66,67,68,69 71,72,73,74,75,76,77,78,79,80,...314
Powered by FlippingBook