Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 60

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
394
10
5
Differre autem hasce generationes facilitate maiore vel mino-
re subiungit:
12
Differet autem ipso citius et tardius et facilius et diffi-
cilius, quaecumque enim habent cognationem ad invicem, velox horum
transmutatio est, quaecumque autem non habent tarda, quia facilius est
unum quam multa transmutare
.
Colligamus itaque fragmenta haec in unum atque enumere-
mus, quot dogmata simus hisce ab Aristotele docti, sunt autem
16 nempe. Elementa esse quatuor, elementum quid sit, quatuor
illa simplicia esse corpora. Simplices ea habere motus, levitate
sursum, gravitate deorsum. Ignem levissimum omnibus super-
natare, terram gravissimam omnibus subsidere, reliqua media
esse. Singula duabus qualitatibus esse praedita, una tamen prae-
cipua. Quas omnes ad invicem esse contrarias, secundum quas
omnia in omnia transmutari, facilius ea, quae unam habeant
communem.
Quae quidem omnia dogmata cum non paucis annis mecum
ipse considerassem diligentissimeque examinassem, in eam tan-
dem sententiam veni, ut omnia falsa esse existimarem praeter
dumtaxat unum. Indignaque, quae rerum naturae studiosis cre-
derentur. Quibus vero rationibus in eam opinionem sim adduc-
tus, libet in praesentiarum scriptis commendare: uti praesentium
aliqui et posterorum veritatis rerum plus quam authoritatis,
cuiusvis hominis amatores veritate detecta falsitateque convicta,
habeant unde res ipsas, non verba, quod mille millia hominum
adhuc fecerunt, philosophentur.
Ac principio mehercule admiror maximopere Aristotelem
philosophum tam sensatum, tam sensibus addictum, philo-
sophiae suae illius, quam omnem a sensu pendere est saepe pro-
12
διοίσει δὲ τῷ θᾶττον καὶ βραδύτερον καὶ τῷ ῥᾷον καὶ
χαλεπώτερον. Ὅσα μὲν γὰρ ἔχει σύμβολα πρὸς ἄλληλα͵ ταχεῖα τούτων
ἡ μετάβασις͵ ὅσα δὲ μὴ ἔχει͵ βραδεῖα͵ διὰ τὸ ῥᾷον εἶναι τὸ ἓν ἢ τὰ πολλὰ
μεταβάλλειν͵ [ARIST. GC 331a.22–26]
15
20
25
1...,50,51,52,53,54,55,56,57,58,59 61,62,63,64,65,66,67,68,69,70,...314
Powered by FlippingBook