Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 64

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
398
ipse in Empedoclem eo loco:
15
Hoc enim est et praeter eam, quae in
ratione est, veritatem et praeter apparentia. In parva enim distantia
lateat forte. Sed ab oriente in occidens latere grande nimis postulatum
est
. Quod si Empedoclis postulatum fuit Aristoteli grande nimis,
lumen ab oriente in occidens latum, nos latere, cur non par fuerit
postulatum suum ignem natura sua lucidum die noctuque vi-
silem eodem spacio ab oriente in occidens nos latere? Sed lon-
ge etiam ampliore spacio a meridie ad septentriones etiam, sed
etiam quaqua versum sub toto Lunae orbe extensum? Ad omnes
mundi et cardines et ventos ventorumque particulas et proten-
sum et distensum? Nonne longe maius hoc est postulatum quam
Empedocleum? Longeque absurdius distantiusque tum a ratio-
num veritate, tum ad apparentia in natura?
Sed aiet, ratio combinationum qualitatum primarum coegit
me, ut ignem pro elemento calido et sicco ponerem, aiam ego:
καὶ τούτου ζητεῖν λόγον ἀφέντας τὴν αἴσθησιν͵ ἀρρωστία
τίς ἐστιν διανοίας
16
Sed huius rationem quaerere dimittentes sen-
sum imbecillitas quaedam mentis est
. Sic enim ipse pronunciavit
8.
Physico
, sic itidem 3.
Physico
:
τῇ νοήσει πιστεύειν ἄτοπον·
17
Cogitationi credere absurdum est
. Cur id ita sit, causam ipse red-
dit 1.
De elementis
, de his ipsis elementis tractans:
18
Finis quidem
factivae scientiae, opus naturalis vero id, quod semper proprie apparet
secundum sensum
. Non ergo opus fuit in naturali re sensum di-
mittere, ut rationem combinationum sine ulla necessitate, sine
ulla etiam veritate construeret. Sine ulla, inquam, veritate, ne-
que enim reliqua elementa reliquas illas combinationes habent,
uti non procul ab hac disputatione a nobis palam fiet. Neque
ulla necessitas coegit eum aut cogit nos, ibi ignem alium collo-
care quam coelum, quod veteres omnes praeter suum Ocellum
15
τοῦτο γάρ ἐστι καὶ παρὰ τὴν τοῦ λόγου [τῷ λόγῳ] ἐνάργειαν
καὶ παρὰ τὰ φαινόμενα· ἐν μικρῷ μὲν γὰρ διαστήματι λάθοι ἄν͵ ἀπ΄
ἀνατολῆς δ΄ ἐπὶ δυσμὰς τὸ λανθάνειν μέγα λίαν τὸ αἴτημα. [ARIST.
deAn. 418b.23–26]
16
[ARIST. Ph. 253a.32–34]
17
[ARIST. Ph. 208a.14–15]
18
Τέλος δὲ τῆς μὲν ποιητικῆς ἐπιστήμης τὸ ἔργον͵ τῆς δὲ φυσικῆς
τὸ φαινόμενον ἀεὶ κυρίως κατὰ τὴν αἴσθησιν. [ARIST. Cael. 306a.16–17]
10
15
25
20
5
1...,54,55,56,57,58,59,60,61,62,63 65,66,67,68,69,70,71,72,73,74,...314
Powered by FlippingBook