Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 74

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
408
15
10
quod potest aerem disgregare et ignire, ita ut lata liquefieri appareant
saepe
. Quod etiam 2.
De coelo
scripsit. Et eodem 4. mox:
26
Etenim
hic apud nos is, qui violenter latis appropinquat aer, maxime fit cali-
dus et hoc ratione bona accidit, maxime enim solidi motio disgregat
ipsum
.
Si igitur motus, etiam hic apud nos in inferiore regione, ignit
aerem, ad quid nobis inventus est aer ille supremus. Et qua ra-
tione visus est sibi et suis Aristoteles contra veteres conclussis-
se coelum non esse ignem, nec calidum:
27
Signum vero sufficiens,
quod superior locus non est calidus, neque ignitus, etiam discursiones
stellarum ibi enim non sunt, sed deorsum
.
Concludamego contra suos discurrentes stellas, quae inferius
fiunt, signum sufficiens esse nullum sphaeralem ignem necesse
esse fingere. Quando docente eodem capite eorum Principe:
28
Aliquando sane a motu exhalatio accensa gignit ipsa, aliquando vero ab
eo, qui ob frigus compangitur, aere secernitur et expellitur calidum
.
Ratio ergo de duabus prior nulla est, concedentibus prae-
sertim universo senatu plebeque Peripatetica, capras, sidera vo-
lantia, dracones in media aeris regione, stipulas vero ardentes,
cereos, sydera Helenae in infimo ob aeris tum caliditatem, tum
frigiditatem generari; cometae vero et si quae alia fiant in supre-
ma, gigni eadem ratione dicemus, non quia ibi sit ignis sphaera,
sed quia ibi vel una de tribus, vel duae etiam (si id possit) tres
causae accensionis sint, motus scilicet aeris eiusque caliditas, aut
etiam frigiditas.
At si non hac de causa introducendus est in naturam rerum
ignis ille, inquient alia illa de causa introducatur necesse est, ut
scilicet ignis iste nostrarum regionum habeat, quo se ad totum
26
καὶ γὰρ ἐνταῦθα τῶν βίᾳ φερομένων ὁ πλησιάζων ἀὴρ μάλιστα
γίγνεται θερμός. καὶ τοῦτ΄ εὐλόγως συμβαίνει· μάλιστα γὰρ ἡ τοῦ
στερεοῦ διακρίνει κίνησις αὐτόν. [ARIST. Mete. 341a.26–28]
27
σημεῖον δ΄ ἱκανὸν ὅτι ὁ ἄνω τόπος οὐκ ἔστι θερμὸς οὐδ΄
ἐκπεπυρωμένος καὶ αἱ διαδρομαὶ τῶν ἀστέρων. ἐκεῖ μὲν γὰρ οὐ
γίγνονται͵ κάτω δέ· [ARIST. Mete. 341a.31–34]
28
ὁτὲ μὲν οὖν ὑπὸ τῆς κινήσεως ἡ ἀναθυμίασις ἐκκαιομένη γεννᾷ
αὐτά· ὁτὲ δὲ ὑπὸ τοῦ διὰ τὴν ψύξιν συνισταμένου ἀέρος ἐκθλίβεται καὶ
ἐκκρίνεται τὸ θερμόν͵ [ARIST. Mete. 341b.35–342a.1]
5
20
25
1...,64,65,66,67,68,69,70,71,72,73 75,76,77,78,79,80,81,82,83,84,...314
Powered by FlippingBook