Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 80

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
414
15
exhalatio enim fumus est
, ait 2.
De partibus
, capite 2, neque hanc no-
stratem culinarem flammam ullus umquam dubitet esse fumum
accensum, ergo fumus hic et exhalatio et calidus et siccus est.
De subterranea flamma dubium non parvum esse possit ali-
cui non bardo. Autumant enim non aliam ardere posse sub terra
materiem quam bitumen, sulphur, quae etiam odore produntur.
Ista aut humida sunt et pinguia, id est aerea, non aliter quam
flamma in nostris candelis, cereis, piceis, taedis, talibus aliis
atque ita posse dici flamma horum esse ardorem fumi humidi
pinguis, non autem spiritus sicci.
Quod si quis Aristotelicorum, ut salvet (hoc enim maximum
eorum, omissa etiam rerum veritate est negotium) Aristotelis
definitionem contendat, humidum illum vaporem, qui ex bitu-
mine, sulphure reliquisque pinguibus oritur, ab igne exsiccari,
concedam in praesentia (reclamante maximopere Theophrasto)
ut, quo res ista deducatur, videamus.
Esto itaque flammae omnes cuiuscumque generis sint, exha-
latio seu spiritus calidus et siccus sunto. Ratione caliditatis et
siccitatis huius rarae et leves sunt, atque ideo versus coelum mo-
ventur, moventur autem partes quaeque ad totum suum. Totum
ergo harum partium versus coelum est. Ignis ergo sphaera sub
coelo est, hoc validissimum putant argumentum ad ignis sphae-
ram inducendam in naturam rerum. Hoc eodem non minus, imo
validius probabo coelum esse ignem, quia sursum est, eoque
tendunt ignis partes ad suum totum coelum, suffragante prae-
sertim argumento meo, visu ipso, qui in coelo multa flammarum
millia et genera conspicit, nil tale nobis praebente ignis sphaera
sub coelo. Mea enim ratio ex praeceptoris edicto:
ἔχει λόγους
οἵτινες πρὸς τὴν αἴσθησιν ὁμολογούμενα λέγουσιν
31
Habet
rationes, quae ad sensum confessa dicunt.
Inferamque hoc edicto
contra ipsummet legislatorem suosque omnes, quod ipse contra
Parmenidem primo
De ortu
libro intulit:
32
[444]
Praetergredientes
31
{Λεύκιππος δ΄} ἔχειν {ᾠήθη} λόγους οἵτινες πρὸς τὴν αἴσθησιν
ὁμολογούμενα λέγοντες [Usp. ARIST. GC 325a.23–24]
32
ὑπερβάντες τὴν αἴσθησιν καὶ παριδόντες αὐτὴν ὡς τῷ λόγῳ
δέον ἀκολουθεῖν͵ [ARIST. GC 325a.13–14]
5
10
20
25
30
1...,70,71,72,73,74,75,76,77,78,79 81,82,83,84,85,86,87,88,89,90,...314
Powered by FlippingBook