Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 78

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
412
Esto. Sed ignitum ignine an alia re? Si alia quam igne, quae nam
ea sit, ostendant? Si non ostendant, audebimus nos affirmare anthra-
ca ignis partemhabere eaque ignitumesse. Pars haec ignis de genere
illius sphaeralis ignis est, vel non est? Si non sit, nec ignis appellanda
est, nec ipsum lignum dicendum est esse ignitum. Si sit pars ignis,
naturae eiusdem erit: levis ergo. Cur ergo non ascendit? Detinetur,
aient, in ligno. Bene est. At a qua vi
iii
, naturaline, an vero violenta?
Si violenta, aliquando solvetur ascendetque. Quando ergo id erit,
postea quam nulla est memoria proditum ab aetate Aristotelis aut
vetustiore etiam eum umquam solutum ac sursum latum. Ergo
natura ligno inhaeret. Si natura, quomodo alteram naturam non
habet, sursum ascendendi? Si utraeque aeque naturae ipsius sunt,
cur hac numquam utitur, illa semper? Rationem reddant. Si ne-
queunt, dicemus nos ignem hunc non esse levem ac propterea non
esse congenerem
iv
illi suo sphaerali, non esse illius totius partem. Si
idem audeam de flamma dicere ascensumque eius negem, clamor
Peripati universi me circumsonabit ac obruet. De clamore ergo nos
surripiamus, quiete ac tranquille, si liceat, philosophemur?
Ascensum flammae examinemus. Magnum insuperabileque
est hoc negotium. Quid igitur dicimus, triplici in loco flammas
cernimus? In subterraneis, in terrae superficie, in aere atque in
eius quidem triplici regione, infima, media, suprema. Nullam
harum Peripatus negabit. Ex eorum doctrina tres hae adductae
sunt, duae vero priores oculis non caecutientibus offeruntur.
Flammae hae eiusdemne cognationis ac generis sunt? Flam-
mam Aristoteles sic definivit loco iam toties citato, 1.
Meteori
capite 4:
ἔστι γὰρ ἡ φλὸξ πνεύματος ξηροῦ ζέσις
29
,
Est enim
flamma spiritus sicci ardor
. Spiritus vero iste quid sibi vult aliud,
quam ut sit vel aer, vel fumus, vel exhalatio. Contendit ipse sui-
que omnes ignes in aere ternos, quaecumque in parte accensos:
ἀναθυμιάσεις
,
exhalationes
esse calidas et siccas. Si fumus ardens
sit flamma, exhalatio itidem est:
ἀναθυμίασις γὰρ ὁ καπνός
30
29
[ARIST. Mete. 341b.21–22]
30
[ARIST. PA 649a.22]
iii
Corr. ex in
iv
Corr. ex cogenerem
5
10
15
20
25
30
1...,68,69,70,71,72,73,74,75,76,77 79,80,81,82,83,84,85,86,87,88,...314
Powered by FlippingBook