Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 84

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
418
20
25
30
Ridebunt arguti dicentque non solum cum negantibus prin-
cipia, sed neque cum ignorantibus ea esse disputandum. Igno-
rare me bitumen, ceram, ligna, ex quibus flamma emicat, esse
corpora mista ex elementis quatuor, inter quae ignis, qui in cor-
ruptione misti illius foras evolat, eumque esse eam flammam,
quam videmus.
Si ita rideant me, aiam ego eos in principiis ac vestigiis prae-
ceptoris non stare, longe ab eo abire, inconstantes esse. Flam-
mam enim definivit praeceptor ardorem spiritus sicci, non autem
ignem ex mistis secretum. Addam hanc esse illam a praeceptore
eorum magnopere damnatam principii petitionem, petunt enim
modo sibi concedi eum ignem sphaeralem, qui scilicet sit misto-
rum elementum, quem ego nego. Nego ego principia, negabunt
ipsi mecum colloqui, admonebo ego, ne negent praecepta prae-
ceptoris, utantur eius edictis. Principiorum, quae aut negantur,
aut obscura sunt, probationes a prima scientia, a dialectica, etiam
a sensu petantur. Sic enim edixit in
Analyticis
, in
Topicis
:
35
Clarum
sane est, quod nobis prima inductione cognoscere necesse est. Nam et
sensus ita universale ingenerat
, et alia multa similia.
Monstrent ergo nobis in re non abstracta, non universali, sed
particulari et sensata, sensu, inductione sphaeralem istum ignem
reperiri, mista corpora partem illius habere. Nisi hoc ostendant,
vice versa, ridebo equidem, sed in sinu meo, rogaboque: osten-
dite mihi, obsecro, vos viri admirabiles
θαυματοποιοί
, quando
concepti estis in utero matris, quando vester Aristoteles, quando
pecudes, quando olera vestra generata sunt ex semine, quibus
in omnibus dicitis particulam illius ignis esse, quomodo ea istuc
descendit? Quo pacto mistionem istorum est ingressa? Hic sane
indigetis deo aliquo
ἀπὸ μηχανῆς
, qui fabulam hanc vestram
solvat. Si nec ipsi vos, nec deus iste tragoedorum fautor, serva-
35
δῆλον δὴ ὅτι ἡμῖν τὰ πρῶτα ἐπαγωγῇ γνωρίζειν ἀναγκαῖον· καὶ
γὰρ ἡ αἴσθησις οὕτω τὸ καθόλου ἐμποιεῖ. [ARIST. APo 100b.3–5]
5
10
15
1...,74,75,76,77,78,79,80,81,82,83 85,86,87,88,89,90,91,92,93,94,...314
Powered by FlippingBook