Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus quartus (Liber VI-X) - page 94

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. IV, L. VII
428
20
15
25
10
5
id ei competit: inexistit enim utrique et indivisibile est in spe-
cie, tum etiam quia ab Aristotele et a reliquo Peripato elementi
nomine semper est vocitatum et inter quatuor mundi inferioris
numeratum.
Si dicant compositionum
v
elementum esse, rogabo: cur Ari-
stoteles, eo argumento ab antiquorum authoritate ducto, supra
a nobis allato, in illis verbis:
37
Omnes enim et qui simplicia corpora
elementa faciunt, alii unum, alii duo, alii tria, alii quatuor
– non con-
clusit quatuor et non quinque esse elementa, quae sensibus obvia
sunt, quae cernuntur ac attrectantur omnia fere: coelum, aerem,
aquam, terram. Quae ratio coegit eum, ut 5. ignem sphaeralem
poneret, intactilem, invisibilem? Cui enim usui ibi erit?
Ad mundi compositionem – aient. Aio ego, quatuor tantum
sufficere ratione Timaica, ratione Platonica, inter duo extrema
solida, non uno sed duobus mediis opus esse, inter ignem id est,
coelum et terram, extrema scilicet duo, aerem et aquam, optimo
ac solidissimo vinculo interponi. Ratione eademAristotelica, uno
contrario in natura posito ponitur et alterum, data terra, quam
conspicimus uno contrario, ponitur alterum contrarium – coe-
lum, quem conspicimus: ergo intermedia duo sufficiunt arctissi-
mo extremorum vinculo: aer et aqua. Cur ergo tertium medium
imaginarium ponitur nullo sensu testatum? Nullis rationibus
veris, a sensibus ductis comprobatum? Alioquin contra rationem
suam ostendat hanc necessitatem. Cur ergo, sine necessitate, sine
ratione, sine sensu contra sensum universorum hominum, con-
37
Ἅπαντες γὰρ <καὶ> οἱ τὰ ἁπλᾶ σώματα στοιχεῖα ποιοῦντες οἱ
μὲν ἕν͵ οἱ δὲ δύο͵ οἱ δὲ τρία͵ οἱ δὲ τέτταρα [ARIST. GC 330b.7–9]
v
Corr. ex compositionem
1...,84,85,86,87,88,89,90,91,92,93 95,96,97,98,99,100,101,102,103,104,...314
Powered by FlippingBook